Aggeratio maritima[1] (-onis f.) sive melioratio[1] (-onis f.) est artificiose aggere mare explere, per aggestam terram, crebro etiam sordibus et harena, ut terra sive agger maris aequor superet.

Melioratio Hongcongi: colore cano constructa. Maior urbanae regiones Hongcongensis pars est super aggeratione maritima.
Vide etiam paginam discretivam: Agger (discretiva).

Hoc operis genus cum polderibus non confundendum est, quae sunt resultatio siccandarum arearum sub maris aequore sitarum et earum protegendarum molibus et quarum originalis affectatio plerumque agriculturalis fuit. Nihilominus, aggeratio maritima sive melioratio sub mari sunt, initiali cum vocatione maritima aut industriali (siderurgiae aquaticae).

Aggeratio maritima usitata praxis in Iaponia est, ubi aedificabile spatium limitatum est et ubi Iaponice 埋立地 nuncupatur. Meliorationes Iaponicae primum contactu cum naturali litore construuntur, aedificantur igitur insulae totae artificiosae, velut insulae artificiosae Cobei (Insula Roccōënsis, Insula Portus et Aëroportus Cobei) aut Aëroportus Internationalis Cansaiensis (Iaponice 関西国際空港) in sinu Osakensi. Quae pontibus aliis eiusdem generis insulis aut terrae firmae ligantur.

Haec ars educendae terrae e mari non solum Iaponica est. Aëroportus partim educti sunt ex aquis, verbi gratia Nicaeae ac Franciscopoli, et Coreani aut Serici portus, velut Sciamhaevi, secundum has technas crescunt, sed Iaponia systematicius hac via usa est ad assequenda nova spatia.

Ultimis? annis, terrarum artificiosarum usus diversificatus est et novi urbani vici (habitationis, grapheorum, aedificiorum conventuum, vicorum recreationis) has terras e mari emersas occupant. Etiam haec terra emersa ad serendam silvam directe in agro prodesse posset.

  1. 1.0 1.1   Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)

Bibliographia

recensere
  • Meyer, W. (2001). Land Reclamation. In Encyclopedia of Global Change. Oxford University Press.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad aggerationem maritimam spectant.