Agger (opus terrestre)
Agger[1] est acervus terrae oblongus aquae cohibendae causa constructus. In ripis fluviorum et in litoribus marinis, aggeres iis locis construuntur, quae inundari solent; vel, cum piscina aut receptaculum aquae construitur, agger additur, ut forma certa superficiei aquae detur terraeque, quibus inundari opus non est, siccae manent. Interdum et maris pars aggeribus a mari seiungi potest, ut aqua antliis auferatur et polra fiat. Aggeres ad litora marina undis fatigandis aedificantur, ne litora destruantur; tales aggeres moles fluctifragae nominantur. Aggeribus et introitus in portus defenditur. Cum aggeratio maritima producitur, humus hoc modo additur, ut superior aequore maris terra nova fiat; multae tales aggerationes Singapurae et Petropoli constructae sunt.
Agger terrenus saepe lapidibus vel rudere concreto munitur; super aggerem haud raro via construitur.
Notae
recensere- ↑ Aegidii Forcellini Lexico Totius Latinitatis, 1775, s.v. pepo. Versio interretialis sub verbo agger, 3b.
Nexus externi
recensere- "Agger" in Lexico encyclopaedico Brockhaus et Efron (Russice)
- "Agger" in Cambridge English Dictionary(Anglice)