Aenesidemus (Graece Αἰνησίδημος) fuit philosophus scepticus Graecus, Cnossi in Creta natus. Primo saeculo 1 a.C.n. vixit, Alexandriae docuit, sub vita Ciceronis floruit. Sodalis veri simile fuit Academiae Platonicae, sed quia academicorum rationes reiecit, epoché (εποχή, 'iudicium dilatum') redintegravit, principium a Pyrrhone Eleo et Timone primum propositum, pro responso rei quod inexplicabiles epistemologiae difficultates habuit. Sua schola Pyrrhonismus usitatissime appellatur, sed etiam tertia schola sceptica. Pyrrhoneia (Πυρρώνειοι λóγοι), suum magnum opus, quattuor notiones principales explicavit: rationes scepticismi et dubii, argumenta contra causalitatem et veritatem, rationem physica, et rationem ethicam. Quarum primae maximi momenti sunt, et eius rationes pro iudicio dilato in decem tropos (modos) digestae sunt. Perpaucum de eo scitur quia nihil eius operum superest, quamquam per singula a Photio (in Myriobiblion) et Sexto Empirico, ac minus a Diogene Laertio et Philone Alexandrino commemoratus et disceptatus est.

Nexus interni

Bibliographia

recensere
  • Caizzi, Fernanda Decleva. 1992. Aenesidemus and the Academy. The Classical Quarterly 42(1):176–189. doi:10.1017/s0009838800042671.
  • Polito, Roberto. 2004. The Sceptical Road: Aenesidemus' Appropriation of Heraclitus. L Lugduni Batavorum: Brill.
  • Ritter, Heinrich, et Ludwig Preller. §§ 364–870.
  • Saisset, Émile. Ænésidème, Pascal, Kant
  • Thorsrud, Harold. Ancient Greek Skepticism. In The Internet Encyclopedia of Philosophy.
  • Zeller, Eduard. History of Greek Philosophy.