Administer Imperii Defensionis Publicae (Germania)
Administerium Imperii Defensionis Publicae (Theod. Reichswehrministerium) Germaniae anno 1919 conditum est.
Historia
recensereRes Publica Vimariana (1919 - 1933)
recensereUsque ad primum bellum mundanum finitum singulae regna et principatus Germaniae - ut Bavaria, Virtembergia atque Saxonia exercitus proprios habuerunt. Sed anno 1919 exercitus communis creatus est. Ut Foedus Versaliis sancitum postulaverat, centum milia militum et quindecim milia nautarum fuerunt. Dux omnium militum praeses Rei Publicae Vimarianae fuit. Multi legati novi exercitus monarchiae faverunt atque rem publicam et democratiam negaverunt. Itaque contra inimicos Rei Publicae extremae dextrae legati non egerunt.
Dictatura nazista (1933 - (1945)
recensereCum nazistae anno 1933 rerum potiti sunt, exercitui faverunt nec SA gregem factionis ad bellum civile gerendum adiuverunt. Nam Adolphus Hitler militibus et legatis ad bellum externum, quod gesturus erat, indigebat. Proximis annis exercitus multis militibus et arnis aucta est. Tamen 30 Iunii 1934, cum Ernestus Röhm dux SA ab Hitler necaretur, etiam legati exercitus necati sunt, inter eos et Curtius de Schleicher fuit. 3 Augusti 1934, postquam milites exercitus Germaniae iure iurando in Adolphum Hitler adigebantur. Anno 1935 militia restituta et exercitus "Vis Defensionis" (Theod. Wehrmacht) nominatus est. Anno 1938 Adolphus Hitler ipse administerium suscepit et inter secundum bellum mundanum usque ad clades anni 1945 duxit. Bello finito administerium ut exercitum dissolutum est. Non prius quam 1955 administerium nomine Administerium Foederale Defensionis Publicae iterum conditum est.
Administri
recensereCum administerium esset, hi viri administri defensionis publici fuerunt:
- Gustavus Noske (SPD) 13 Februarii 1919 - 22 Martii 1920
- Otto Geßler (DDP) 27 Martii 1920 - 29 Ianuarii 1928
- Gulielmus Groener (nullius factionis) 20 Ianuarii 1928 - 30 Maii 1932
- Curtius de Schleicher (nullius factionis) 1 Iunii 1932 - 28 Ianuarii 1933
- Wernerus de Blomberg (nullius factionis, ab anno 1937 NSDAP) 30 Ianuarii 1933 - 27 Ianuarii 1938
- Adolfus Hitler (NSDAP) 4 Februarii 1938 - 30 Aprilis 1945
- Carolus Dönitz (nullius factionis) 2 Maii 1945 - 23 Maii 1945