Dependentia (medicina)
Dependentia, plenius syndroma dependentiae[1][2] in psychiatria et medicina est status physicus aut psychicus circa rem aut activitatem quandam implicatus, qui in homine producit maniam eum impellentem ad satiendam cupidinem eius rei vel activitatis, saepe per mores irrationales et destructivas. Dependentia tam saepe manifestatur in dependentia physica seu toxicologica sicut narcomania, alcoholismus et tabacum, quam in dependentia psychica sicut bulimia nervosa, diaetomania, pyromania, nymphomania, pornomania, ludomania, computatromania etc. Saepe autem et dependentiae psychicae habent aspectum physicum, quia activitates manicae et voluptabiles efficiunt, ut substantiae chemicae in cerebro producantur, ex quibus resultat? dependentia physica.
Definitiones (ICD-10)
recensereIn mala substantiis pyschotropicis (capitulum F1 ICD-10) describendis ordo mundi sanitarius (OMS) inter alia inter intoxicationem/ebrietatem acutam et usum noxium' et syndroma dependentiae distinguit.
Intoxicatio acuta / ebrietas acuta (subcap. F1x.0)
recensereAcuta intoxicatio sive ebrietas statum brevem constituit, et de consuetudine relatio inter qualitatem et quantitatem substantiarum consumptarum psychotropicarum exstat et signa intoxicationis exstat.
Usus noxius (subcap. F1x.1)
recensereExemplum consumptionis, hoc sit regulariter vel constanter vel non constanter, iam damnum salutis perfecit ita, ne criteria syndromatis dependentiae expleantur.
Syndroma dependentiae (subcap. F1x.2)
recensereOMS sex criteria[3] syndromatis dependentiae profert (ICD-10), a quibus minimum tria intra annum antecedentem demonstrari oportent:
- Cupiditas magna sive quoddam genus necessitatis substantiarum psychotropicarum consumendi.
- Vires gubernationis minutae ad consumptionis et initium et finiendum et magnitudo referentes
- Syndroma abstrahendi corporalis cum consumptionis finiendo sive reductione
- Tolerantiae demonstratio. Cuiusdem effectus consumptio augitur.
- Neglectio progressiva aliarum voluptarum rationumque
- Substantiae consumptio pendens quamquam sunt effectus damnosi praesentes, per exemplum morbi iecoris, cogitationis minutae.
Notae
recensere- ↑ "Syndroma dependentiae" (F10/F19.2) apud ICD-10 vide p. 309
- ↑ "drogomania": Mir (1970, 1986), in Davidis Morgan et Patricii Oeni Neo-Latin Lexicon (2018); "narcomania": Zlotnicki, Lex. Medicum (1971), in Davidis Morgan et Patricii Oeni Neo-Latin Lexicon (2018); "toxicomania": Latinitas, in Davidis Morgan et Patricii Oeni Neo-Latin Lexicon (2018).
- ↑ De verbo Graeco κριτήριον; vel norma (Traupman).
Bibliographia
recensereVide dependentiam in Victionario. |
- Lemonick, M. D. 2007. How We Get Addicted. Time 170(38), 16 Iulii.
- Martin, P. (2008). Sex, Drugs & Chocolate: The Science of Pleasure. Londinii: Fourth Estate. ISBN 9780007127085.
- Nash-Alice, M. J. (5 Maii 1997). "Addicted: Why do people get hooked?". Time (18): 52–58
- Weill, Andrew W. (2004). From Chocolate to Morphine: Everything you need to know about mind-altering drugs. Bostoniae et Novi Eboraci: Houghton Mifflin. ISBN 0618483799.
- Addiction, Rehabilitation and Recovery Article Topics. Addiction Search. 2011
- Online Addiction and Recovery Resource. Myaddiction. 2012.
Nexus interni