Acariformes
Acariformes sunt varior ex duobus superordinibus acarorum. Plus quam 32 000 specierum descriptarum in 351 familiis reperiuntur, atque specierum aestimatarum a 440 000 ad 929 000 exstare possunt, inter quas permultae species non descriptae.
Acariformes in duos clados praecipue dividi possunt: Sarcoptiformes et Trombidiformes. Praeterea, Endeostigmata, grex paraphyleticus formas primitivas tenens, olim distinctus putabatur. Hic constat ex solum decem familiis acarorum minutorun corporibus mollibus et haud investigatorum, qui cibo solido vesci solent, sicut fungi, algae, atque invertebrata corporibus mollibus, sicut nematoda, rotifera, et tardigrada. Hi cladi olim putabatur subordines.[1]
Exempla notabilia
recensere- Demodex
- Eriophyidae, parasiti plantarum (e.g. Acalitus essigi)
- Erythraeidae
- Labidostommatidae
- Litarachna lopezae
- Polydiscia deuterosminthurus
- Smarididae
- Tetranychidae (e.g. Tetranychus urticae)
- Tarsonemidae, quarum multae sunt pestes plantarum (e.g. Acarapis woodi)
- Tydeidae
Notae
recensere- ↑ Proctor 1998.
Bibliographia
recensere- Proctor, Heather. 1998. Acariformes: The "mite-like" mites. Tree of Life Web Project, 9 Augusti. Archivum 2 Ianuarii 2008.
- Walter, David, et Heather Proctor. 1999. Mites: Ecology, Evolution and Behaviour. CAB International. ISBN 9780851993751.