Zenodotus Ephesius
Zenodotus Ephesius (Ζηνόδοτος, natus fere 333 a.C.n. aut 323 a.C.n.; mortuus circa annum 260 a.C.n. Alexandriae) fuit philologus Graecus ex Epheso oriundus. Discipulus fuit Philetae et magister Ptolemaei II regis. Anno 284 a.C.n. a Ptolemaeo I primus Bibliothecae Alexandrinae praefectus factus est, ubi fundamenta maximae litterarum collectionis antiquitatis posuit.
Vita
recensereQuae de vita Zenodoti nota sunt, imprimis ex Suda, lexicon circa annum 970 conscriptum, sumpta sunt.[1] Hesychius Milesius, biographus byzantinus, eum anno 323 a.C.n. natum esse, historici hodierni eum Ephesi circa annum 333 a.C.n. natum et circa annum 260 a.C.n. Alexandriae mortuum esse putant. Suda eum magistrum liberorum Ptolemaei I regis, imprimis Ptolemaei II fuisse tradit.
Opus
recensereZenodotus Ephesius primus obelo usus esse fertur virgula censoria, qua dubios aut spurios verba vel versus notaret (sed non deleret), quomodo fundamentum methodi scientificae posuit effecitque, ut posteri iudicia eius iudicare possent. Zenodotus primam Homeri editionem criticam (Ilias, Odyssea) variis manuscriptis collatis edidit. Praeterea lexicon Homericum conscripsit. Num divisio operum Homericorum in 24 cantica ab eo repetat, incertum est. Opus eius ab Aristophane Byzantio continuatum est.
Zenodotus etiam opera aliorum poetarum tractavit, inter alia Hesiodi, Pindari et Anacreontis.
Bibliographia
recensere- Klaus Nickau: Untersuchungen zur textkritischen Methode des Zenodotos von Ephesos. De Gruyter, Berolini 1977. ISBN 3-11-001827-6.
Notae
recensere- ↑ Suda, vox "Zenodotos (Ζηνόδοτος)", numerus secundum Adler: zeta 74, in interrete