Wequash Cooke
Wequash Cooke, etiam Wequash Cook, sive simpliciter Weekwash vel Weekwosh vel Wequashcuk (mortuus 1642) habetur unus ex primis Indis Americanis qui se ad Christianitatem Protestantem convertit, et ut sagamore partes magni momenti in Bello Pequotensi in Nova Anglia anno 1637 egit.[1]
Coniunctiones cum indigenis
recensereWequash fuit filius maior natu cuiusdam sachem populi Niantic, et nonnulli historici putant eius matrem fuisse Pequotensem. Wequash etiam fuit filius fratris Principis Ninigret. Anno 1637, Wequash et Uncas se cum Anglicis sub Centurione Ioanne Mason coniuxerunt ad pugnandos bellatores Pequotenses et destructionem vidit arcis tribalis a copiis Anglicis per caedem Mystic in loco nunc Mystic Connecticutae appellato. Wequash terram pro deductione vici Guilford Connectitutae Henrico Henry Whitfield anno 1641 donavit.[2]
Conversio ad Christianitatem
recensereWequash, proelio viso, observantiá potestatis Anglicae plenus, res quae ad deum Anglicorum attinuerunt investigare coepit. Alienam tandem religionem amplectens, ad suam tribum rediit missionarius de Christo praedicans, quam ob rem Indi eum vexaverunt. Suum monumentum, Lyme in vico Connectitutensi, eum primum Novae Angliae indigenam ad Christianitatem coversum appellat.[3] Multi Puritani Coloniae Sinus Massachusettensium, inter quos gubernator Ioannes Winthrop, de Wequash ut primus indigena ad Christianitatem conversus dicunt, et liber New England's First Fruits (1643) suam experientiam exponit.[4] Quod denique ad excusandam exsistentiam coloniae ut missio pro evangelizatione indigenarum constituta adhibitum est. Rogerius Williams in libro A Key into the Language of America conversionem Wequash aliquantulum dubitavit. Williams, quamquam confirmavit Wequash moribundum Williams gratias dedisse ob explanationes Christianitatis ei domi Providentiae olim datas, suspicionem iam habuit num Wequash vere conversus esset. Wequash domi Tribunus Georgii Fenwick, Coloniae Saybrook conditoris, anno 1642 mortuo, nonnulli suspicabantur eum venenatum fuisse ob eius amicitiam cum Anglicis.[5] Wequash moriens precatus est filium eiusdem nominis a colonis Anglicis aleretur.[6]
Adnotationes
recensere- ↑ New England's First Fruits, London, Printed by R. O. and G. D. for Henry Overton, 1643 (retractatus 1865).
- ↑ Ralph Dunning Smith, [1] The History of Guilford, Connecticut, from Its First Settlement in 1639 (J. Munsell, printer, 1877), 69.
- ↑ Edward Elias Atwater, Lucy M. Hewitt, Bessie E. Beach, Robert Atwater Smith, History of the Colony of New Haven to Its Absorption into Connecticut (Journal Publishing Company, 1902).
- ↑ John Winthrop, Winthrop's Journal, "History of New England," 1630-1649, ed James Kendall Hosmer (Novi Eboraci: C. Scribner's Sons), vol. 2, 69.
- ↑ Jim Trocchi, "Acculturation of Native Americans in Southern New England," FOSA Newsletter Reprints (2011).
- ↑ History of the Indians of Connecticut from the earliest known period to 1850 By John William De Forest, Felix Octavius Carr Darley, (W. J. Hamersley, 1851), 181 [2].
Bibliographia
recensere- Wheeler, Richard A. 1870. The Pequot Indians: An Historical Sketch. Westerley Rhodensis Insula: G.B. & J.H. Utter.
- Winthrop, John. 1642, 1908. Winthrop's Journal, "History of New England," 1630–1649. 2 vol. Ed James Kendall Hosmer. Novi Eboraci: C. Scribner's Sons.