Vulpes corsac est familiae Canidarum vulpes, quae in tesquis Mediae Asiae habitat.[1]

Vulpes corsac

Classis : Mammalia 
Ordo : Carnivora 
Familia : Canidae 
Genus : Vulpes 
Species : Vulpes corsac 
Vulpes corsac 
Linnaeus, 1768  
Conservationis status
Territorium
Habitatio Vulpis corsac
 
Vulpes corsac

Haec vulpes aliquantum minor est quam Vulpes vulpes, sed cruribus auribusque maioribus.[2] Capitis corporisque spatium est 500–600 mm et caudae 250–350 mm.[2] Partium superarum colores potissimum sunt cani rubellive et argentei, partium inferarum albi sufflavique.[2] Mentum est album, et pellis undique densa est dulcisque.[2] Cum vultus brevis sit,[3] magnae acutaeque aures radice latae sunt.[2]

Alimonia

recensere

Vulpes corsac est carnivorum, et favere rodentiis cibo videtur.[2] Multis insectis, ochotonidis, avibus, plantis vescitur.[2] Cibo carens, ad meridiem migrat.[3]

Magis sociales quam aliae vulpes, Vulpes corsac in cavernis cum aliis vulpibus habitant, catervas venationi formant, nonque eis sunt fines ab aliis vulpibus custoditae.[3]

Haec vulpes a praedatoribus non currendo fugit, cum eius cursus sit lentissimus.[3]

Subspecies

recensere

Subspecies Vulpis corsac sunt tres:[4]

  1. "Vulpes corsac (Corsac Fox, Corsac)". www.iucnredlist.org. 2010  (Anglice)
  2. 2.0 2.1 2.2 2.3 2.4 2.5 2.6 "Vulpes corsac: Information". animaldiversity.ummz.umich.edu. 14 Octobris 2010  (Anglice)
  3. 3.0 3.1 3.2 3.3 "Corsac Fox - Vulpes corsac". www.blueplanetbiomes.org. 2000  (Anglice)
  4. "Catalogue of Life". http://www.catalogueoflife.org