Wikidata Vorotinia
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Russia
Locus: 54°25′47″N 36°2′44″E, 54°28′0″N 36°3′0″E
Zona horaria: UTC+3

Gestio

Procuratio superior: Q16696423

Vorotinia[1] (Russice Воротынск, tr. Vorotynsk) fuit urbs Russica antiqua et ab anno 19191 vicus, in regione Calugensi situs. Ad flumen Vyssa, Occae trirbutarium situm est. Incolas 168 (anno 2010) habuit.

Ecclesia sancti Nicolai Vorotinensis

HistoriaRecensere

Ab anno 1155 nota est, cum dux Chernihoviae eam possidet. Anno 1372 a Vitoldo oppugnata est. Caput ducatus Vorotinensis ab anno 1455 ad 1573 erat. Ducum Vorotynskij familia a ducibus Vorotiniae originem cepit. Saeculis XVIII et XIX urbs gubernii Smolenscensis et provinciae Calugensis erat. Statione ferriviaria non in urbe, sed tris chiliometra ad septentrionem aedificata paene relictus est; nunc ad stationem nova colonia eiusdem nominis crescit.

NotaRecensere

Nexus externiRecensere

  Situs geographici et historici: Locus: 54°25′47″N 36°2′44″E, 54°28′0″N 36°3′0″E • 818487 GeoNames • Большая российская энциклопедия