Vologda
Vologda[1] (Russice Вологда) est urbs in Russia, metropolis regionis Vologdensis, ad flumen Vologdam sita. Plus quam 312 milia incolarum anno 2018 habuit. Vologda est valens industriae, transportationis, et culturae sedes. Urbi sunt multa architecturae monumenta historica.
Locus: 59°13′0″N 39°54′0″E
Numerus incolarum: 312 420
Zona horaria: UTC+3
Situs interretialis
Nomen officiale: Вологда
Gestio
Consilium: Vologda City Duma
Procuratio superior: Vologda Urban Okrug
Geographia
Historia
recensereAnnus officialis fundationis Vologdae est 1147, quo anno Sanctus Gerasimus Vologdensis (secundum, e.g., narrationem anni 1666 de sancto illo) monasterium ad Vologdam fluvium condidit, quod initium urbi dedit. Mentio scripta Vologdae urbis prima autem est in pacto Novogardiensium cum duce Tueriensi Iaroslao anni 1264. Anno 1273 Vologda etiam in annalibus Novogardiensibus commemorata est. Ad finem saeculi quarti decimi possessio Novogardiae Magnae, dein facta est proprietas ducatus Moscoviae. Saeculis a quinto decimo usque ad septimum decimum erat valens mercaturae et fabricarum sedes. Ab anno 1719 sedes administrativa provinciae Vologdensis gubernii Archangelopolitani, Vologda ab anno 1780 praefecturae et ab anno 1796 gubernii in Imperio Russico metropolis fuit. Ab anno 1937, est metropolis regionis Vologdensis.
Incolae noti
recensereNati
recensere- Constantinus Batjuškov, poeta
- Philippus Fortunatov, linguista
- Matthaeus Mudrov, medicus
- Barlaam Šalamov, scriptor
Mortui
recensere- Constantinus Batjuškov, poeta
- Nicolaus Rubcov, poeta
Notae
recensereNexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Vologdam spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: 59°13′0″N 39°54′0″E • GeoNames • Thesaurus Getty • Facebook Places • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия |