Aperire sectionem principem
Episcopus Vladimirus Juszczak
Insigne episcopale S.E. Vladimiri Juszczak

Vladimirus Romanus Juszczak, O.S.B.M. (Ucrainice: Володимир Роман Ющак, ЧСВВ; Polonice: Włodzimierz Roman Juszczak, OSBM; natus in Lignitio Poloniae, die 19 Iulii 1957) est episcopus eparchialis eparchiae Vratislaviensis-Gedanensis ritus Byzantini-Ucraini.

VitaRecensere

Romanus Juszczak natus est Lignitio in urbe Poloniae die 19 Iulii 1957 in familia Basilii et Ioannae de Telesnycki Juszczak. Anno 1972, studiis in schola primaria in Rosochata expletis, in lyceo Ucrainico Lignitiensi studium incoepit.

Die 31 Augusti 1976 is Ordinem Basilianum Sancti Iosaphat ingressus est, Vladimiri nomen religiosum assumens. Novitiato expleto in monasterio Patrum Basilianorum Varsoviae, die 18 Iunii 1978 vota simplicia nuncupavit, sollemnem autem professionem votorum perpetuorum in Ordine Basiliano emissit die 1 Maii 1983.

Annibus 19781983 philosophiae et theologiae studebat in seminario Varsaviensi.

Die 28 Maii 1983 in Lignitio Vladimirus Juszczak ordinationem presbyteralem accepit a Henrico S.R.E. Cardinali Gulbinowicz, metropolita Vratislaviensi Latinorum.

Post ordinationem sacerdotalem varia munera exercebat: parochus, vicarius foraneus (decanus), magister novitiorum, praefectus studiorum, superior provincialis Provinciae Basilianorum Patrocinii Beati Virginis Mariae in Polonia.

Anno 1990 ipse licentiam in iure canonico in Academia Theologiae Catholicae (hodie Universitas Cardinalis Stephani Wyszyński Varsoviae) obtinuit.

Die 24 Aprilis 1999 Ioannes Paulus Papa II eum nominavit episcopum eparchialem eparchiae Vratislaviensis-Gedanensis ritus byzantini-ucraini. Consecratus et inthronizatus est Vratislaviae die 19 Iunii 1999 ab Ioanne Martyniak, archiepiscopo et metropolita Premisliensi-Varsaviensi ritus byzantini-ucraini, Michael Hrynchyshyn, C.Ss.R., exarcha apostolico Franciae Ucrainorum, et Basilio Medwit, O.S.B.M., exarcha Kioviensi-Vyshhorodensi.

Annibus 2002-2007 episcopus Juszczak membrum Synodi permanentis Ecclesiae Graeco-Catholicae Ucrainae, annibus autem 2006-2011 membrum tribunalis synodalis erat.

Sententia apostolica eius est: Sursum levemus corda! (Ucrainice: Вгору піднесім серця!), verba ex anaphora Sancti Ioannis Chrysostomi.

Nexus externiRecensere

"Curriculum vitae" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)