Vis aestualis[1][2] est effectus gravitatis qui formam corporis extendit secundum lineam imaginariam ad centrum massae alterius corporis conexam, propter distributionem gradientem (i.e. diversa ops in diversis locis) campi gravitationalis alterius. Causa est variarum rerum, ex quibus connumeranda sunt aestūs, rotationes synchronae(d), destructio corporum caelestium, formatio annulorum intra limites Rochianos(d) planetarum, atque, nimiis condicionibus, spacellificatio.

Illustratio roboris aestualis.

Vis aestualis emergit quia campus gravitationalis haud constans est: massa in loco vicino attrahitur fortius quam in loco remoto, et haec differentia causa est deformationis cuiusque corporis quod circa aliud corpus movetur.

Nexus interni

recensere
  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. Vocabulum “aestualis” haud classicum est, sed vide Short, E.; George, A. (2013). A Primer of Botanical Latin with Vocabulary. Cambridge University Press. p. 313. ISBN 9781107328860 .

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Vires aestuales spectant.