Vinum ex oryza[1] praecipue in Asia orientali braxatur. Quidam propter modum confectionis inter cervesias, alii plures propter facultates potionis bibentiumque consuetudines inter vina ordinant: ita Latinistae aevi recentioris omnes. Categoria temetorum orientalium, quo vina ex oryza accipiuntur, charactere Sinico describitur, qui Sinice jiu, Coreane sul(en), Iaponice shu et sake, Vietnamice rượu sonat. Primus fortasse Latinistarum Hieronymus Cardanus de vino ex oryza scripsit:

Vinum ex oryza Sinense candidum (mijiu)
Ut vero necessario qui boream inhabitant zethum ex ordeo et siligine et tritico faciunt, ita qui austrum cum vino uti non liceat conficiunt legis superstitione zethum ex oriza, atque hi omnes potus inebriant: sed mitior est qui fit ex oriza, non quod oriza sit ordeo frigidior, sed quia lupulis caret zethi id genus, nam hi mediocriter calidi sunt atque sicci.[2]

Notae recensere

Bibliographia recensere

 
Dolia vini Rượu cần in aede populi Ê Đê Vietnamiae ordinata
Opera antiquiora