Via Domitiana
Via Domitiana est via Romana ab imperatore Domitiano anno 95 aperta. Prope Sinuessam, in loco cui hodie nomen Mondragone, a Via Appia diducebatur atque, novo ponte supra Volturnum flumen iniecto, per Liternum Cumasque Puteolos usque viatorem vehebat[1] : litus enim maris legebat ac vestigia sequebatur antiquae cuiusdam viae consulum temporibus munitae sed iamdiu harenis et paludibus submersae. Brevius iter ad Neapolim et Campanum litus quam Via Appia praebebat, quia circuitum Capuensem omittebat.
- "At nunc quae solidum diem terebat,
- horarum via facta vix duarum"[2]
Sic poeta Neapolitanus Statius opus Domitiani laudabat.
Fontes.
recensere- Statius, libro quarto Silvarum, carmen tertium : "Via Domitiana"
- Tabula Peutingeriana
Notae
recensere- ↑ Haec miliaria in Tabula Peutingeriana notata sunt :: Safo XII Volturno XII Literno VI Cumas III Puteolis V.
- ↑ Silvae IV,3(36-37).
Aemilia · Anicia · Appia · Aquillia · Ardeatina · Augusta · Aurelia · Caecilia · Cassia · Claudia Augusta · Clodia · Decia · Domitia · Domitiana · Egnatia · Flaminia · Iulia Augusta · Labicana · Latina · Laurentina · Nomentana · Ostiensis · Popilia · Portuensis · Postumia · Praenestina · Salaria · Severiana · Sublacensis · Tiburtina · Traiana · Traiana nova · Valeria · Valeria Sicula | |