Capua (urbs antiqua)
Capua (-ae, f.; Capua antiqua vel Capua vetus; Italiane: Capua antica) urbs in Italia sita est, quae temporibus antiquis inter maximas Campaniae fuit. Ab Italicis condita c. 600 a.C.n., ab Oscis, Tuscis, Samnitis inculta, a Romanis capta et observata, a Saracenis deleta est anno 841.
Hodie est non remotum oppidum in Campania quod Italiane Capua appellatur, sed antiquae Capuae locus congruit cum hodierna Villa Sanctae Mariae Maioris vel Sancta Maria Capuae Veteris (hodie Santa Maria Capua Vetere). Hodierna Capua olim Casilinum, deinde Capua Nova appellabatur, quod a profugis condita est qui e deleta Capua perfugerant.
Anglice verbum Capua saepe adhuc denotat antiquam et non hodiernam Capuam.
Capua est proxima flumini Volturno et viae Appiae, e Roma ad Apuliam ducenti. Hodie est proxima magnae viae de Roma ad Neapolim.
LXXIII a.C.n. rebellio servorum Spartaci de Capua orta esse dicitur.
Sita est regia classica schola in hac urbe gneo nevio dedicta, deinde non solum complures discipulorum qui ibi laborabant maximi duces doctoresque facti sunt, sed etiam magistri, magistrae doctoresque qui ibi discipulos ducebant maximi fuerunt.
Capta a Romanis, tam magna fuit haec urbs ut "altera Roma" appellaretur a Romanis ipsis incolisque suis. Antiquum amphiteatrum campanum, quod huius urbis maximum signum est, secundum amphitheatrum, post Amphitheatrum Flavium, latitudine habebatur. Spartacus Ille, cuius nomen ingratum Romanis fuit propter eius seditionem, ibi ad motum gladiatorum proponendum ratrocinari coepit, deinde hac ex urbe Romam ivit.
Ecclesia Catholica Romana
recensereCapua fuit sedes episcopalis Ecclesiae Catholicae Romanae Archidioecesis Capuanae[1].
Nexus interni
- Campaniam (regionem),
- Provinciam Casertanam,
- Liburiam (terram),
- Capuam Novam (urbem antiquam),
- Villam Sanctae Mariae Maioris deinde Capuam Veterem,
- Casilinum,
- Casertam (urbem),
- Tabulam Capuanam.
Notae
recensere- ↑ Cf. "Archidioecesis Capuana" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)