Vexillum precum est unum ex usitate multis rectangularibus textilis speciosii vexillis, saepe inter iuga et cacumina montana in Himalayis altis colligatis, ubi ad rus circumdans beandum et ad alia proposita efficienda adhibentur. Quae in traditione Bon oriri putantur,[1] cum Bonpo shamanisticum vexilla solum coloribus primariis picta in caerimoniis sanationis in Nepalia adhiberet; in aliis autem scholis Buddhismi nesciuntur.[2] Inter traditionalia precum vexilla sunt vexilla quae textus et imagines per stipites ligneos impressas exhibent.

Vexilla precum duo cacumina montis Cacuminis Victoriae supra Leh in regione Ladakh Indiae conectunt. Namgyal Tsemo Gompa in alio cacumine videri potest.
Vexilla precum.
Vexilla precum lung ta ('equum ventosum') secundum semitam montanam in Nepalia pendent.
Vexilla precum in Montibus Qilianis Sinarum.
Vexilla precum in Kathmandu Nepaliae.

Pinacotheca

recensere

Nexus interni

  1. Barker 2003:14.
  2. "Radiant Heart: The Prayer Flag Tradition" (PDF, prayerflags.com).

Bibliographia

recensere
  • Barker, Dian. 2003. Tibetan Prayer Flags. Connections Book Publishing. ISBN 1-85906-106-0.
  • Beer, Robert. 2004. Encyclopedia of Tibetan Symbols and Motifs. Serindia Publications Inc. ISBN 1-932476-10-5.
  • Karmey, Samten G. 2008. The Wind-Horse and the Well-Being of Man' In Anthropology of Tibet and the Himalaya, ed. Charles Ramble et Martin Brauen, 150–157. Proceedings of the International Seminar at the Ethnological Museum of the University Zurich, September 21–28, 1990. Kathmandu: Vajra Publications. ISBN 978-9937-506-03-8.*Wise, Tad. 2002. Blessings on the Wind: The Mystery & Meaning of Tibetan Prayer Flags. Chronicle Books. ISBN 0-8118-3435-2.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad vexilla precum spectant.