Rota precum Tibetana
Rota precum (Tibetanice mani ´khor lo) est instrumentum late in usu in Tibeto et regionibus ubi cultura Tibetana praeest. Eius usitata forma est manualis precum rota (Tibetanice ma ni lag ´khor), quae in cylindro metallico consistit, cum manubrio quod axi prodest circa quem cylindrus volvi potest, per parvum pondus quod per filum vel catenam ei annectum moto. Cylindrus volumen chartaceum continet in quo textus Buddhistici imprimuntur. Cum rota sollemniter versatur, mantra intus hominis animo potens fit.
Cylindri fixarum precum rotarum saepe formula Om mani padme hum ('gemma intra lotum') inscribuntur, Lantsa (Ranjana), litteris ornamentalibus, posita.
Rotae precum (fortasse aptius molae precum appellatae) quae vento vel aqua moventur etiam accidunt. Rotae precum octagonales in Mongolia inveniuntur.
Bibliographia
recensere- Goodrich, L. Carrington. 1942-1943. The Revolving Book-Case in China. Harvard Journal of Asiatic Studies 7:130-161.
- Hunter, Alwin. 1985. Tibetan Prayer Wheels. Arts of Asia 15(1):74-81.
- Martin, Dan. 1987. On the Origin and Significance of the Prayer Wheel according to two Nineteenth-Century Tibetan Literary Sources. Journal of the Tibet Society 7 (Universitas Indianensis).
- Simpson, William. 1986. The Buddhist Praying Wheel. Londinii.