Quaelibet animal vermiforme qui in circumiectu marino habitat vermis marinus[1] vulgo appellari potest.[2] In nonnullis phylis variis inveniuntur, inter quae Annelida, Chaetognatha, Hemichordata, Nematoda, Platyhelminthes, Phoronida.

Parborlasia corrugatus, vermis marinus, ad profunditates usque ad 4000 metra habitat.

Nonnullis ex his vermibus sunt cornicula propria, ad absorbendum oxygenium carboniique dioxidum reddendum, et in reproductione adhibita. Nonnulli quoque sunt vermes tubulares, quorum Riftia pachyptila in aquis prope submarinos montes igniferos habitat, ubi temperaturas usque ad 90 gradus Celsius (circa 194 gradus Fahrenheit) tolerare potest.

Nonnulli vermes marini in aqua nonnulla milia metrorum alta habitare possunt. Hi vermes in Oceano Pacifico ante Insulas Galapoagenses primum observati sunt.

  1.   Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
  2. Smith 2016.

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere

"Photo Gallery: Marine Worms," National Geographic.