Verbum amalgamatum[1] (Theodisce Kofferwort; Anglice portmanteau[2]; Norvegice teleskopord[3]; Italice parola macedonia[4]; Francice mot-valise[5]) est verbum e binis vocabulis fusum, quae significando collaborant.

Ovalius Crassus (a Iohanne Tenniel pictus) docet Aliciae structuram verborum amalgamatorum.

Tametsi semper in linguis hominum possibile erat duo verba fundere, nomen portmanteau (qui "armarium" Anglice significat) verbis huius generis primum attribuit Ludovico Carroll, persona Ovalio Crasso loquente, in libro cuius titulus est Aliciae per speculum transitus. Ovalius Crassus Aliciae explicat verba carminis Taetraferocias[6] ubi nonnulla verba amalgamata a Carroll ficta exstant:

:"Well, 'slithy' means 'lithe and slimy.' 'Lithe' is the same as 'active.' You see it's like a portmanteau — there are two meanings packed up into one word."


Limagilis vero indicat "limosus et agilis". "Agilis" idem est atque "pernix". Simile videlicet vidulo duplici est - in uno verbo duae sententiae contrusae sunt.[7]

Scriptor Hibernicus Iacobus Joyce alia verba amalgamata condidit in libro suo Finnegans Wake.

In lingua internationali hodierna multa verba amalgamata usitata sunt: quasar ut "quasi-stellaris", motel e "motor" ("automobile") et "hotel" ("hospitium").

  • In lingua Anglica invenimus "spork" e "spoon" et "fork", "smog" e "smoke" et "fog", "chortle" e "chuckle" et "snort" (hoc a Carroll ipso inventum), "brunch" e "breakfast" et "lunch", "burkini" e "burka" et "bikini", "turducken" e "turkey", "duck", et "chicken"; "homophobia" ex "homosexual" et "phobia"
  • In lingua Theodisca exstat "Teuro" e "teuer" ("sumptuosus") et "Euro" (nummus Europaeus).
  • In lingua Francogallica exstat "courriel" e "courrier" ("epistolae") et "électronique".

Nexus interni

  1. Lexicon Latinum Hodiernum a Petro Lucusaltiano Latinophilo ubi dicitur: "Kofferwort: verbum amalgamatum".
  2. Verbum Anglicum (ut nomen substantivum, pluralia portmanteaux aut portmanteaus; ut adiectivum, invariabile) e lingua Francogallica extractum, ubi compositum est e verbis porter "portare" et manteau "pallium vel vestimentum externum". Francogallice porte-manteaux habuit significationem saeculo XVI "servus qui pallia portat", aevis recentioribus "armarium vel cista vestimentis destinata". Anglice, significationibus identicis, forma verbi est portmanteau (sg.), portmanteaus sive portmanteaux (pl.).
  3. Nomen Norvegicum, scilicet "verbum telescopicum".
  4. Nomen Italicum, scilicet "verbum ut mixturam herbarum compositum". Hoc nomen a Brunone Migliorini, linguista Italiana, excogitatum est.
  5. Nomen Francicum, scilicet 'verbum quod armarium est'.
  6. Jabberwocky etiam appellari potest Gabbrobrocchio (Carruthers), Gaberbocchus (Collingswood), Iabervogas (Strugnell), Iabrocus (Vansittart), et Iubavocus (Watson)
  7. Ludovicus Carrol, Clive Harcourt Carruthers interprete. Aliciae per Speculum Transitus, Quaeque ibi Invenit. Macmillan and Company. Londini, Novi Eboraci, et alibi. 1966.