Sesquipedalia verba habent, ut facile cognoscitur, mensuram sesqui pedum. Sensu latiore verba sesquipedalia sunt verba maximae longitudinis. Horatius in Arte Poetica l.97 his verbis utitur ut carmina tragica illustret:

Interdum tamen et uocem comoedia tollit,
iratusque Chremes tumido delitigat ore;
et tragicus plerumque dolet sermone pedestri
Telephus et Peleus, cum pauper et exul uterque
proicit ampullas et sesquipedalia uerba,
si curat cor spectantis tetigisse querella.
(Horatius, Ars Poetica, 93-98)

Catullus[1] Aemilium quendam inimicissimum suum describens dentis sesquipedalis eius memorat.

Nexus interni

Nexus Externus recensere

Adnotationes recensere

  1. Catullus, Carmen 97.5