Veneti sunt populus Italicus antiquus qui in hodierna Venetia inter Alpes et mare Hadriaticum vitam agebant[1]. Quorum lingua inscriptionibus tantum nota cum dialecto Latina arcte cognata erat, quae fortasse causa fuit cur fabulae antiquae originem Troianam eis adsignarint. Narrabant enim Antenore duce post Ilium captum Enetos[2] ex Paphlagonia in intimum maris Adriatici sinum venisse atque ibi Patavium condidisse[3].

Populi Italiae sexto saeculo a.C.n.
  1. Plinius Maior III.23.130.
  2. Ilias II.851-5. Plinius Maior VI.2.5 et XXXVII.11.43.
  3. Titus Livius, ab Urbe condita I.1. Aeneis I.242-249. Secundum Plinium (loc. laud.) Cato in Originibus primus huius fabulae auctor fuit.

Plura legere si cupis

recensere