Vascus Nuñes de Balboa,[1][2] (natus Vasco Núñez de Balboa circa 1475; necatus circa 1221 Ianuarii 1519[3]), fuit explorator, gubernator, et conquisitator Hispanicus, notissimus ob transitum Isthmi Panamensis ad Oceanum Pacificum anno 1513, cum primus factus esset Europaeus qui expeditionem duxit quae Pacificum ex Novo Mundo vidit vel attigit.

Wikidata Vascus Nuñes de Balboa
Res apud Vicidata repertae:
Vascus Nuñes de Balboa: imago
Vascus Nuñes de Balboa: imago
Vascus Nuñes de Balboa: subscriptio
Vascus Nuñes de Balboa: subscriptio
Nativitas: 1475; Jerez de los Caballeros
Obitus: 15 Ianuarii 1519; Acla
Patria: Hispania

Familia

Coniunx: María de Peñalosa

Iter ad Novum Mundum anno 1500 fecit, atque variis regionibus exploratis, Hispaniolae in insula magna primum consedit. Sanctam Mariam Antiquam Darienensem? coloniam in Columbia hodierna anno 1510 condidit, quae prima perennis colonia Europaea in continente Americana deducta erat, cum colonia ab Alonso de Ojeda? anno superiori ad Sanctum Sebastianum de Urabá? deducta iam relicta esset.

Cursus Balboae ad Mare Australe, 1513 (Hispanice signata).
Statua Balboae Matriti posita, ab Henrico Petrio Comendador? anno 1954 facta.
Monumentum Vasco Nunnio de Balboa in Urbe Panamae dicatum.

Bibliographia

recensere
  1. "Vascus Nuñes de Balboa" (vide p. 15, annum 1513 apud Google Books)
  2. Cf. "Vasco Nognesius à Balboa . . . mare Pacificum detexit" (Hugonis Grotii Mare Liberum, sive De Jure quod Batavis Competit ad Indicana Commercia Dissertatio, p. 71. Forma praenominis Belascus quoque alibi videtur.
  3. Dies 12 Ianuarii, 15 Ianuarii, et 21 Ianuarii apud fontes apparent.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Vascum Nunnium de Balboa spectant.