Valentinus Conrart
Valentinus Conrart (natus Lutetiae anno 1603; ibidem mortuus die 28 Septembris 1675) fuit scriptor et litterarum peritus Francicus. Conrart, Academiae Francicae sodalis, in eam anno 1634 cooptatus est et ab illo anno usque ad mortem etiam eius primus secretarius perpetuus fuit.
Consiliarius et scriba regis Francici fuit. Sinebat Academiam anno 1629 domi suae condi, ubi sedes usque annum 1634 erat.
Vita
recensereFilius mercatoris divitis protestanticus primo tirocinium in venditione fecit. Postquam in aulam acceptus est se litteris dedicare potuit. In circulis multis versabatur et suavitas, gratia et venustas eius omnibus placebant. Instituerant litterarum conventicula Catharina de Rambouillet, Magdalena de Souvré et Magdalena de Scudéry, quae eum descripsit in mythistoria Le Grand Cyrus in persona Theodami. Ipse quoque invitavit homines illustres, e.g. Ioannem Chapelain, Claudium Favre de Vaugelas, Antonium Godeau, Ioannem Desmarets de Saint-Sorlin, Ioannem Ludovicum Guez de Balzac et Vincentium Voiture. Ex istis circulis prodiit academia cardinali Richelaeo instigante. Scriba academicus primus fuit, quo munere usque mortem functus est. Itaque primis annis Academiae partes gravissimas agere potuit in statutis elaborandis, in disceptationibus cum Richelaeo, in approbatione regia adipiscenda. Contigit ei feliciter, ut minister rerum iuridicarum Petrus Séguier membrum et protector academiae fieret. Iste vir ligamina necessaria cum politicis et magistratu colebat et bene utebatur. Insuper eius domus sedes secunda Academiae fuit. Annis sequentibus repraesentabat modum in dignum Academiam coram publico et famam eius augeri fecit.
Conrart velut scriptor minus fertilis fuit, unde hic versus facetus Nicolae Boileau intelligi potest: "J'imite de Conrart le silence prudent."[1] Praeter carmina sunt edita post mortem (1681) epistulare commercium et documentaria narratio quaedam de seditionibus Fronde, quae dicuntur (Mémoires sur l’histoire de son temps).Scripsit etiam Lettres familières à Félibien (Lutetiae 1681) et psalmos (Lutetiae 1681) quos lingua Francogallica poliebat. Manuscripta nonnulla servabantur etiam in Bibliotheca armamentarii Parisiensi.
Notae
recensere- ↑ Interpretatio: Mihi sit exemplo silentium Conrarti prudens.
Nexus externus
recensere- Biographia apud Academiam Francicam