Singillatim dicitur distributio frequentiarum dupla distributio cui inscribuntur frequentiae elementorum binis valoribus duorum characterum, tamquam:
Valor primus,
secundi characteris
Valor secundus,
secundi characteris
Valor tertius,
secundi characteris
Valor primus,
primi characteris
Valor secundus,
primi characteris
Valor tertius,
primi characteris
Tabella haec tabella duplici ingressu vel tabella contingentiae dicitur.
Itaque licet dependentiam mentiri, exempli gratia, ut investigemus?mulieribusne stipendium minus persolvatur quam viris ("ergo stipendiine?magnitudo a sexu dependat"), vel generane quaedam alumnorum maius examinationibus proficiant alteris, vel quandocumque suspicemur valorem unius characteris ab altero dependere.
Distributio dupla fere binis his elementis describitur:
ubi signum valorem characteris X designat atque characteris Y. Binis tamen quibusque valoribus adhibere potest frequentia coniuncta, quae numerum elementorum designat valoribus characterum .
Exempli gratia ita potest tabella contingentiae fieri:
Hae depingi possunt grapho dispersionis vel graho bullarum, hoc aptiore distributioni frequentiarum. Grapho dispersionis depinguntur omnia elementa singulo puncto coordinatis (nec indecet duobus punctis esse easdem coordinatas); grapho bullarum depinguntur bini valores circulo cuius magnitudo frequentiae coniunctae proportionalis est, coordinataeque valoribus aequales sunt.
Appellatur distributio marginalis characteris X, distributione frequentiarum dupla, distributio simplex elementorum secundum hoc character. Itaque a tabella duplici ingressu deducitur, valores versuum aut columnarum summando.
Exempli gratia, tabella summi huius subcapituli in distributiones has marginales dissolvitur:
Frequentiae stipendiorum
Frequentia
10+15=25
20+24=44
5+4=9
Frequentiae sexuum
Frequentia
10+20+5=45
15+24+4=43
Praecipue distributio marginalis characteris X littera designatur, eiusque frequentiae signis aut .
Characteris distributio conditionata valori characteris dicitur distributio secundum character elementorum cuius valor est charactere . Itaque e tabella contingentiae educitur versibus aut columnis quibusdam eligendis, fereque signo designatur.
Exempli gratia, haec sunt distributiones conditionatae stipendiorum ipsius tabellae prioris singulis sexibus:
Charactera atque distributionis frequentiarum duplae statistice independentia dicuntur si subdicta aequatio vera habetur cunctis frequentiis coniunctis:
Potest enim demonstrari tabella contingentiae tres has sententias una veras aut falsas esse (aequivalere):
;
;
.
Indipendentia enim quaeque distributio conditionata aequalis est marginali. Nisi una earum sententiarum vera est, omnes igitur tres falsae sunt, haberi dicitur dependentia statistica.
Ad dependentiam distributionis duplae mentiendam, fere oportet eius tabellam contingentiae conferre et illam tabellam contingentiae, quae haberetur characteribus duobus ipsis independentibus.
Itaque definimus frequentias tabellae independentiae:
Exempli gratia haec est tabella independentiae ipsius distributionis paragraphi prioris:
Ex his frequentiis etiam licet definire contingentias:
Itaque possumus nunc indicem dependentiae characterum definire per medietatem quadraticamponderatam contingentiarum ad secundam potentiam dignatarum numeris ponderibus:
Hic index cum tabella contingentiae longius a tabella independentiae differat, magis augetur, nullusque est independentia.
Primum dicendum est, indicem supradictum valorem suum maximum attingere cum tabella contingentiae sit tabella dependentiae perfectae.
Singillatim, si plus est valorum characteri X quam characteri Y, dicitur tabella dependentiae perfectae characteris Y a charactere X tabella contingentiae cui (si columnae ad character Y pertinent) omni columnae solae frequentiae nullae sint omni versu excepto uno. Exempli gratia:
Si numerus valorum duorum characterum adaequat, potest haberi dependentia perfecta characteris X ab Y versaque vice.
Valorem tamen maximum , si , adipiscitur index cum tabella contingentiae sit tabella dependentiae perfectae characteris Y a charactere X, ubi littera numerum valorum characteris Y designat, atque valorum characteris X.
Ab hac definitione itaque potest definiri index Cramérianus:
Primum ad secundam dignemus indicem dependentiae potentiam:
Cum uno sit fractio minor, scribi potest:
quod scimus . Valet igitur: ; quae duo membra modo adaequant, si , quod sola dependentia perfecta characteris Y a charactere X evenit.
Item a disaequatione supradicta videmus valere , et eisdem computationibus edici potest membraque adaequare sola dependentia perfecta characteris X a charactere Y.
Notandum est facilius computari ita medietas arithmetica distributionum conditionatarum marginaliumque:
Itaque ab his potest definiri dependentia media. Singillatim character Y dicitur medie dependere a charactere X medietatibus arithmeticis distributionum conditionatarum characteris Y inter se differentibus.
Ad hanc mentiendam, oportet scire medietatem distributionis marginalis esse medietatem ponderatam medietatum distributionum conditionatarum:
Itaque dependentiam mediam sumus mensuri deviantia medietatum conditionatarum: