Ursula Plassnik

legata, politica

Ursula Plassnik (Clagenfurti Carinthiae nata die 23 Maii 1956) est politica Austriae.

Wikidata Ursula Plassnik
Res apud Vicidata repertae:
Ursula Plassnik: imago
Ursula Plassnik: imago
Nativitas: 23 Maii 1956; Clagenfurtum
Patria: Austria

Filia praeceptorum in urbe nativa educata est. Alumna est universitatis Vindobonensis et collegii Europaei Brugis] in urbe. A die 1 Iulii 1997 consiliaria operam dedit iuxta Volfgangum Schüssel, qui eo tempore cancellarius vicarius atque ab anno 2000 cancellarius merebat. Ursula Plassnik anno 2004 legata patriae fuit iuxta regimen Helveticum, sed die 20 Octobris eiusdem anni ministra a rebus externis facta est, cancellario Schüssel, antecessore Benita Ferrero-Waldner. Eo officio usque ad 2 Decembris 2008 functa est, cancellario ab anno 2007 Alfredo Gusenbauer.

Nexus externi recensere