Michael Spindelegger
Michael Spindelegger (Medilichae(de) natus die 21 Decembris 1959) est politicus Austriae.
Patre operario ferriviarum et praefecto civico, Michael Spindelegger in oppido nativo et in suburbiis Vindobonae educatus est. Iuribus studuit apud universitatem Vindobonensem. Breve temporis spatium ab anno 1992 legatus est consilio foederali Austriaco, ab anno 1995 parlamento Europaeo, longius autem ab 1993 et iterum ab 1996 consilio nationali parlamenti Austriaci. Factionis popularis Austriacae orator rerum externarum fuit ab eodem anno. Ad officium ministri a rebus externis die 2 Decembris 2008 convocatus est, primo ministro Wernero Faymann, quod officium quinque annos functus est. Die 16 Decembris 2013 minister a vectigalibus factus est. Eisdem annis ab 2011 usque in 2014 dux fuit factionis suae. Officia politica omnia die 1 Septembris 2014 renuntiavit.
Bibliographia
recensere- "Kopf des Tages: Michael Spindelegger" in Der Standard (13 Novembris 2006)
Nexus externi
recensere- "Meet the Spindeleggers" (19 Februarii 2014) apud Politico