Urbarium
Urbarium est index quo possessiones fundi domaniali et servitia domino a subiectis praestanda denotantur. Etiam polyptychum, descriptio bonorum vel liber possessionum vocatur.
Origo notionis
recensereVerbum urbarium a voce Theodisca alta antiqua ur-beran sive Theodisca alta media erbern deductum est. ur-beran sive erbern Latine parere, fructus reddere valent.
Quid est urbarium?
recensereUrbaria sunt fontes maximi momenti ad res oeconomicas iuridicasque temporis feudalis et administrationis civitatum usque ad saeculum 18 indagandas.
In urbariis sedes et solum, vectigalia et servitia domini (e.g. monasterii) vel villicationis oeconomiae, administrationis iurisque causa conscripti sunt.
Materia scribendi medio aevo scidae membraneae pergameneae esse solebant quibus consutis rotuli facti sunt. Postea indices urbariales generaliter in codices charta factos scriptae sunt.
Polyptychum
recensereVox Polyptychi imprimis in Francia et in Italia septentrionali in usu erat. Divisa in capita (brevia), prima polyptycha francogallica minimum a septimo saeculo inveniuntur. Fere triginta polyptycha Carolingica adhuc exstant. Maxima pars eorum in regione inter Sequanam Rhenumque (e.g. in Abbatia Sancti Germani in Prato, Abbatia Sancti Remigii Remensis, Abbatia Prumiensis, Monasterium Sancti Bertini) et in Italia septentrionali (Monasterium Sanctae Iuliae Brixiensis, Abbatia Bobiensis) scripta sunt. Notissimum singulas res plenissime describens Polyptychum Sancti Germani sive Polyptychum Irminonis abbatis inter annos 823 et 828 factum est.
Nexus interni
Bibliographia
recensere- Robertus Fossier: Polyptyques et censiers (Turnhout 1978) (Typologie des sources du Moyen Âge occidental, 28).
- Ludolfus Kuchenbuch: Bäuerliche Gesellschaft und Klosterherrschaft im 9. Jahrhundert. Studien zur Sozialstruktur der Familia der Abtei Prüm (Aquis Mattiacis 1978).
- Dietricus Hägermann: Urbar, in: Lexikon des Mittelalters, vol. VIII. (Stutgardiae et Vimariae 1999).
- Rogerius Sablonier: Verschriftlichung und Herrschaftspraxis. Urbariales Schriftgut im spätmittelalterlichen Gebrauch, in: Pragmatische Dimensionen mittelalterlicher Schriftkultur (Monaci 2002), p. 91-120.
- Ioannes Petrus Devroey: Économie rurale et société dans l'Europe franque (VIe-IXe siècles), 1, Fondements matériels, échanges et lien social (Lutetiae et Berolini 2003).