Aperire sectionem principem
Curia Lovettiana, olim merum Aedificium Administrationis appellata, primum aedificium in campo universitario exstructa.

Universitas Ricensis,[1] Anglice longius William Marsh Rice University, brevius Rice tantum appellata, est privata investigationis universitas in campo 295 agrorum Hustoniae in Texia sita. Universitas patet prope Districtum Museorum Hustoniensem et iuxta Centrum Medicum Texanum. Universitas inter optimas viginti universitates in Civitatibus Foederatis et optimas centum in orbe terrarum constanter aestimatur.

Universitas, anno 1912, paulum post Gulielmum Marsh Rice necatum aperta, nunc est universitas investigationis ad discipulos non iam graduatos attendens. Quod eruditionem exprimit ostenditur per parvum discipulorum corpus et quinque ad unum rationem discipulorum ad professores, inter minimas (et optimas) in optimis universitatibus Americanis, Foedere Hederae non excepto. Produxit eruditos Fulbrightianos centum et unum, eruditos Trumanianos undecim, eruditos Marshallianos viginti duos, eruditos Rhodesianos duodecim, laureatios Nobelianos tris,[2] acceptores Praemii Pulitzerani duos, et billionarios saltem duos vivos duosque mortuos.[3][4][5] Universitas altissimum investigationis gradum pro sua magnitudine sustinet, per $115.3 milliones in pecunia pro investigatione anno 2011 designata. Universitas est sodalis Societatis Universitatum Americanarum.

Index

PinacothecaRecensere

Nexus interni

NotaeRecensere

  1. Attestatio: "'Degree of Difference' just ain’t 'Veritas,'" The Rice Thresher, 24 Februarii 2006.
  2. de laureatis Nobelianos, www.lib.utexas.edu.
  3. Rice Alumna Caroline Shaw Wins Pulitzer-in-Music, news.rice.edu.
  4. [1]
  5. Rahul Rekhi wins a 2013 Marshall scholarship, The Rice Thresher, 29 Novembris 2012.

Nexus externiRecensere