Universitas Nationalis Meridionalis
Universitas Nationalis Meridionalis,[1] vulgo Universidad Nacional del Sur est universitas publica Argentinae anno 1956 in urbe Sinus Albi(en) constituta; quae urbs ad oram Atlanticam in partibus meridianis provinciae Studentium fere 24 000 habet. Aphorismum "Ardua veritatem" (ut Latine "per ardua ad veritatem" dixerimus) praefigit. Ex Instituto Technologico Meridiano(es) conversa est, quod ab anno 1948 in eadem urbe florebat.
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur. Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
|
Civitas: Argentina
Locus: 38°42′5″S 62°16′10″W
Situs: urbs Sinus Albi
Rectio
Origo
Tabula aut despectus
Campus
recensereDomus principalis sita est via Alem 1253, cum multitudine laboratoriorum et bibliotheca centrali. Ante aedificium autem puteus invenitur cuius statuam Lola Mora artifex sculpsit.
In trivio stratarum 12 de Octubre et San Juan domus quaedam est ubi humanitatibus, oeconomiae, geographiae, periegesi et arti administratoriae studere potueris. In tribu autem cui nomen Altos del Palihue sarti et tecti conservantur studiosi in agronomia et iuribus. Ibidem exercendi causa terra cultivatur in agro apud scholam praetitulatam Escuela de Agricultura y Ganadería Ing. Agr. Adolfo J. Zabala.
Rectio universitaria autem ad viam Colon 80 sita est. Ad angiportus Alem 925 villa colonialis patet rebus culturalibus. Insuper opus fundatum universitarium (FUNS) et domum Almae Matris editoriam (EdiUNS) hic habemus. Denique vacat aedificium ad viam 11 de Abril 445 schola superior in negotiationibus, Escuela de EGB (usque gradum tertium) et Escuela Normal Superior.
Facultates
recensereEcce sedecim facultates quibus universitas studiorum componuntur:
- de scientiis socialibus
- de mathematica
- de physica
- de chemia
- de geologia
- de chemia technica
- de scientiis sanitariis
- de administratione
- de informatica
- de ingeniaria generali
- de electronica in technologiis et computatris
- de re periegetica, geographia et architectura
- de agronomia
- de biologia, biochemia et pharmacologia
- de oeconomia
- de iurisprudentia
Notae
recensereBibliographia
recensere- Estatuto de la Universidad Nacional del Sur. Bonaëropoli: Secretaría de Estado de Cultura y Educación, 1968.
Nexus externi
recensere
Haec stipula ad universitatem aut scholam spectat. Amplifica, si potes! |