Aperire sectionem principem
Universitas Gandavensis
Universiteit Gent
Braemtzegel.png

Sententia:Inter Utrumque
Forma:Universitas publica
Condita: 1817
Alii operarii:41 000
Locus:Gandavum, Belgica
Situs interretialis:www.ugent.be

Universitas Gandavensis[1] vel Academia Gandavensis (Nederlandice Universiteit Gent, vulgo UGent) est universitas publica Gandavii, in Belgica, anno 1817 a Gulielmo rege condita. Lingua in usu initio Latina erat[2], ex anno 1830 (res novae Belgicae) Francogallica[3]. Primum curriculum in sermone Batavo anno 1884 incepit[4] (eruditio magistrorum), sed demum anno 1923 duae sectiones creatae sunt: sectio cum duabus partibus in lingua Batava et tertia parte in lingua Francogallica, altera cum duabus partibus in lingua Francogallica et tertia parte in lingua Batava.[5] Postremo anno 1930 omnia curricula Batave docta sunt.[6]

Index

PinacothecaRecensere

BibliographiaRecensere

  • Liber memorialis Université de Gand, Gandavii 1913
  • Rijksuniversiteit Gent 1817 - 1967, curante R. L. Plancke,Gandavii 1967
  • Anne-Marie Simon-Van Der Meersch & Elienne Langendries, 175 jaar Universiteit Gent, een verhaal in beeld, Gandavii 1992
  • André Despretz et al., Academia Gandavensis in nummis: penningen die betrekking hebben op de Gentse Universiteit, Gandavii 1997

Nexus externusRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Academiam Gandavensem spectant.
  • Situs proprius interretialis (Nederlandice, Anglice)

NotaeRecensere

  Haec stipula ad universitatem aut scholam spectat. Amplifica, si potes!
Universitates Belgicae
Universitates sermonis BataviANTVERPIAE : Universitas Antverpiensis · KUL campus Antverpiae • BRUXELLIS : Universitas Libera Bruxellensis (VUB) · KUL campus Bruxellarum • GANDAVI : Universitas Gandavensis · KUL campus Gandavi • HASSELETI : Universitas Hasseletensis • LOVANII : Universitas Catholica Lovaniensis (KUL) • CORTORIACI : KUL campus Cortoriaci
Universitates sermonis FrancogalliciBRUXELLIS : UCLouvain campus Sancti Ludovici Bruxellis · Universitas Libera Bruxellensis (ULB) · UCLouvain campus Woluae · UCLouvain campus Sancti Aegidii • CAROLOREGII : UCLouvain campus Caroloregii • GEMBLACI : Universitas Leodiensis campus Gemblaci (Facultas agronomica Gemblacensis) • LEODII : Universitas Leodiensis • NOVI LOVANII : Universitas Catholica Lovaniensis (UCLouvain) • MONTIBUS : UCLouvain FUCaM · Universitas Montensis • NAMURCI : Universitas Namurcensis · UCLouvain campus Namurci • TURNACI : UCLouvain campus Turnaci