Novum Lovanium, sive Lovanium Novum sive Neo-Lovanium vel Neolovanium[1] (fr. Louvain-la-Neuve) est urbs nova quae condita est anno 1968 in provincia Brabantiae Wallonicae, in Belgica, postquam alumni Universitatis quibus in usu erat lingua francogallica expulsi sunt ex urbe Lovanio vi novarum legum linguisticarum.

Forum Maximum urbis Novi Lovanii.
"Forum Universitatis" in urbe Novi Lovanii.

In hac urbe nova constructa sunt ab anno 1968 aedificia destinata parti Universitatis Catholicae Lovaniensis (id est Université catholique de Louvain) cui ab anno 1834 lingua francogallica erat in usu.

Inscriptio latina in urbe Neolovanii

recensere

Hoc epigramma inscribendum in monumento Lovanii Novi composuit vates Alaenus Divutius[2]:

HIC UBI ERANT OLIM SOLUM LAETISSIMA CULTA
MOENIA NUNC SURGUNT URBIS QUA GALLICA LINGUA
EFFUGIENS LEGES TUTUM PERVENIT ASYLUM.
  1. Haec forma hybridica graeco-latina minus genio linguae latinae congruit.[citatio desiderata]
  2. Alaenus Divutius, "Poematia", in commentariis, Vita Latina, n°64, Avenione, mensis decembris, 1976, p.44.
 
Terra

Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!