Universitas Eborensis
Universitas Eborensis (Lusitanice Universidade de Évora) est universitas publica in aedificiis Collegii Spiritus Sancti[1][2] Eborae in urbe Lusitanica sita, condita anno 1973.
Civitas: Portugallia
Locus: 38°34′23″N 7°54′15″W
Situs: União das Freguesias de Évora (São Mamede, Sé, São Pedro e Santo Antão)
Rectio
Situs interretialis
Praetorium: Ebora; Sé e São Pedro
Origo
Inceptio: 1559
Tabula aut despectus
Est Universitas publica et laica quae non est confundenda cum prisca et celebri Universitate iesuitica Alma studiorum artiumque Universitate Eborensi, quacum nihil commune habet quamvis sita sit in aedificiis eisdem a Republica olim areptis. Universitas etenim iesuitica haec abolita est anno 1759 a legibus, ob expulsionem Iesuitarum e regno Portugalensi a Marchione de Pombal primo ministro.
Anno 1841, lyceum recens conditum loca universitatis occupavit.[3] Tandem anno 1973 universitas nova condita est, et anno 1979 in aedificiis olim a Iesuitis constructis sedem suam locavit.[4]
Divisa est in collegia quattor, quae sunt ars, medicina, societas, technologia.[5] Iuvenes musicam, linguas, mathematicam et alias res discere possunt.[6] Alumni 8970 docentesque 634 sunt.[7]
Anno 1985 Elisabetha, regina Britanniarum, universitatem visitavit.[8]
Honoris causa aliqui doctores
recensereInter homines gradu doctoris honoris causa ornatos sunt:[9]
- Agacan IV, rex Ismaelitarum
- Amin Maalouf, scriptor
- Carolus Belo, episcopus Diliensis
- Iosephus Saramago, scriptor
- Leopoldus Sédar Senghor, praeses Senegaliae
- Marius Soares, praeses Portugalliae
- Michaela Bachelet, praeses Chiliae
- Sophia de Graecia, regina consors Hispaniae