Universitas Coloratensis apud Boulder

(Redirectum de Universitas Coloratensis)

Universitas Coloratensis apud Boulder [1] (Anglice: University of Colorado at Boulder) est omnium universitatum civitatis Colorati (scilicet illarum apud Denverium et Fontem Coloratensem) notissima maximaque. Multi enim homines notissimi—astronautae, Praemio Nobel laureati, atque alii—hac in academia docti sunt. Professores discipulique et artes et scientias, praesertim physicae chemiaeque quam maxime colunt, atque inter terrarum orbis universitates haec universitas scientiis nota est.[2]

Universitas Colorati apud Boulder

Bibliotheca

recensere
 
Bibliotheca forumque Norlin

Usque ad annum 1903, libri omnes in aedificio nomine Old Main locati sunt, sed ob multitudinem librorum Bibliotheca Norlin eodem anno condita est. Hodie, haec bibliotheca in tellure maximarum una est.

Inscriptiones duae, praeside ipso Norlin Anglice scriptae, ad forum Norlin spectant: unum, "Quis aevum proprium solum cognoscit semper ut puer futurus est," et alterum "Sempiternus hic introi ille humanitatis spiritus."

Prima inscriptio simillima sententiis quibusdam scriptorum Latine Graeceque antiquorum est, quibus viris linguisque Praeses Norlin valde favere notus est,[3] scilicet eis Ciceronis qui in libro 'Bruto' vel 'De Oratore' ita scripsit:

"Nescire autem quid ante quam natus sis acciderit, id est semper esse puerum. Quid enim est aetas hominis, nisi ea memoria rerum veterum cum superiorum aetate contexitur?"[4]

Earum inscriptionum momentum Praeses Norlin ita explicavit:

"Super portam nostrae bibliothecae novae haec inscriptio futura est: Quis aevum proprium solum cognoscit semper ut puer futurus est. Universitatis propositum, ita dictum, ut discipulum supra hodiernam diem in homini magno creturum esse cum auxilio antiquorum bono, dummodo haec verba permanent, semper constaturum esse valde opto."[5]

Sigillum

recensere

Ita in sigillo universitatis graece est scriptum ΛΑΜΨΑΤΩ ΤΟ ΦΏΣ ΥΜΏΝ, quod significat Luceat lux vestra. Huius fons est Biblia Sacra, Evangelium secundum Matthaeum, quod dixit: οὕτως λαμψάτω τὸ φῶς ὑμῶν ἔμπροσθεν τῶν ἀνθρώπων, ὅπως ἴδωσιν ὑμῶν τὰ καλὰ ἔργα καὶ δοξάσωσιν τὸν πατέρα ὑμῶν τὸν ἐν τοῖς οὐρανοῖς. Latine, sic luceat lux vestra coram hominibus ut videant vestra bona opera et glorificent Patrem vestrum qui in caelis est.[6] Sigillum anno 1908 ascitum ostendat virum graecum togatum prae columna sedentem et chartam dextra tenentem. Artifex sigilli, Henricus Read, Denverii natus, typum ita posuit ut demonstret decus humanitatis Graecae, quae "ipsa praestat criterion humanitatis." Laurea significat honorem vel prosperitatem, adulescens "mane vitae," et charta linguam scriptam.[7]

Macky Auditorium

recensere
 
Macky Auditorium

Aedificium ingens nomine Macky surgit in campo Universitatis Coloratensis, quo loco multi chori carminaque multa videri audirique possunt. Ille Macky fuit Andreas J. Macky, mercator notus Boulderensis saeculi undevicesimi exeuntis.

Anno 1923 aedificatum est hoc auditorium, in modo gothicae novae. Lapides harenarii rubri, qui in omnibus fere aedificiis huius campi inveniuntur, parietes componunt. Turres duae ingentes omnia superant, ex quibus clangor campanae horas designat.

Anno tamen 1966 in hoc aedificio caedes saevissima facta est. Elaura Jaquette, discipula viginti annos nata, cum ad turrem occidentem ab quodam ianitore Iosepho Morse adlecta erat, in organi cella est ferocissime constuprata trucidataque. Usque ad hodiernum diem dicunt larvam huius discipulae miserae frequentare hunc locum.