Classis : Magnoliopsida 
Ordo : Rosales 
Familia : Ulmaceae 
Genus : Ulmus 
Species : U. ismaelis 
Ulmus ismaelis 
Todzia et Panero sp. nov.  

Ulmus ismaelis est parva familiae Ulmacearum arbor florens, in Mexico meridiano nuperrime inventa, et solum in silvis ripariis per systema Mixteci Fluminis in Oaxaca septentrio-orientali endemica, ubi inter magnis saxis in vallibus calcareis crescere solet.

DescriptioRecensere

Arbori, quae plus quam 15 m alta raro attingit, est aurantiacus cortex exfolians. Folia sunt ovata et coriacea, minus quam 9.6 cm longa et 4.6 cm lata, apice acuta, pinnatinervata, in brevibus (2–5 mm) petiolis; color a viride sordido ad fuscum dilutum variat. Flores, apetali, ordinantur ut breves racemi in ramunculis foliis carentibus, in pedunculis minus quam 7 mm longis sparsim fasciculatis. Fructus sunt samarae minus quam 22 mm ad 13 mm latae, basi ad pedicellum minus quam 4 mm longum decrescens, et mensibus Iunio Iulioque exuuntur.[1]

CultusRecensere

Arbor coli non putatur.

Pestes et morbiRecensere

Scientia caret.

EtymologiaRecensere

Appellatur planta ex Doctore Ioanne Ismael Calzada, botanista et conlectore, qui eam invenit.

NotaeRecensere

  1. C. A. Todzia et J. L. Panero (1998), "A new species of Ulmus (Ulmaceae) from southern Mexico and a synopsis of the species in Mexico." Brittonia 50(3):346.
  Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!