Aperire sectionem principem
UEFA
Unio Consociationum Pediludii Europaearum
Uefa 2013.png
Fundatus 15 Iunii 1954
Dissolutus {{{dissolutus}}}
Praetorium Vexillum Helvetiae Noviodunum, Helvetiae
Dux Alexander Ceferin



Unio Consociationum Pediludii Europaearum (UEFAAnglice: Union of European Football AssociationsFrancogallice: Union des Associations Européennes de Football) est confoederatio administrativa pediludii Europae, quamquam aliqui socii regiones in Africa aut Asia habent. Ea una e sex confoederationibus societatis pediludii mundani FIFA est. UEFA ex 54 consociationibus nationalibus constat et anno 1954 constituta est.

UEFA nationalium pediludii consociationum munere fungitur, certamina societatum et consociationum disponit (sicut Certamen Pedilusorium Europaeum UEFA, Ligam Victorum UEFA, Ligam Europaeam UEFA et Superpoculum UEFA) et praemia et leges internas moderat.

Sedes UEFA abhinc anno 1995 Novioduni (Helvetiae) est, sed antea Lutetiae et Bernae sita erat. UEFA nunc ab iurisconsulto Sloveno Alexandro Ceferin praesidetur.

SociiRecensere

 
Consociationes in UEFA foederatae

UEFA de 54 consociationibus nationalibus constat.

Codex Consociatio nationalis Constituta Foederata in UEFA
ALB   Albania 1930 1954
AND   Andorra 1994 1996
ENG   Anglia 1863 1954
ARM   Armenia 1992 1992
AZE   Atropatene 1992 1994
AUT   Austria 1904 1954
BEL   Belgica 1895 1954
BIH   Bosnia et Herzegovina 1992 1998
BUL   Bulgaria 1923 1954
WAL   Cambria 1876 1954
CZE   Cechia 1901 1954
CRO   Croatia 1912 1993
CYP   Cyprus 1934 1962
DEN   Dania 1889 1954
EST   Estonia 1921 1992
FIN   Finlandia 1907 1954
FRA   Francia 1919 1954
GEO   Georgia 1990 1992
GER   Germania 1900 1954
GIB   Gibraltar 1895 2013
GRE   Graecia 1926 1954
SUI   Helvetia 1895 1954
IRL   Hibernia 1921 1954
NIR   Hibernia Septentrionalis 1880 1954
ESP   Hispania 1909 1954
HUN   Hungaria 1901 1954
FRO   Insulae Faeroae 1979 1990
ISL   Islandia 1947 1954
ISR   Israël 1928 1994
ITA   Italia 1898 1954
KAZ   Kazachstania 1994 2002
LVA   Lettonia 1921 1992
LIE   Liechtenstenum 1934 1974
LTU   Lituania 1922 1992
LUX   Luxemburgum 1908 1954
MKD   Macedonia 1948 1994
MLT   Melita 1900 1960
MDA   Moldavia 1947 1954
MNE   Mons Niger 1931 2007
NED   Nederlandia 1889 1954
NOR   Norvegia 1902 1954
POL   Polonia 1919 1954
POR   Portugalia 1914 1954
ROU   Romania 1909 1954
RUS   Russia 1912 1954
BLR   Ruthenia Alba 1989 1993
SMR   Sanctus Marinus 1931 1988
SCO   Scotia 1873 1954
SRB   Serbia 1919 1954
SVK   Slovacia 1938 1993
SVN   Slovenia 1920 1992
SWE   Suecia 1904 1954
TUR   Turcia 1923 1962
UKR   Ucraina 1991 1992

CertaminaRecensere

UEFA clara certamina inter societates et inter turmas nationales pedilusorias de quibus confoederatio constat disponit.

Certamina internationaliaRecensere

Praecipuum certamen inter turmas nationales virorum est Certamen Pedilusorium Europaeum UEFA anno 1958 institutum et quarto quoque anno dispositum, sed etiam feminis et adulescentibus UEFA certamina disponit.

 
Tropaeum Ligae Victorum UEFA

Certamina nationaliaRecensere

Liga Victore
  Kategoria Superiore Skënderbeu
  Bundesliga Bayern de Múnich
  Primera Divisió FC Santa Coloma
  Bardzraguyn khumb Alashkert
  Bundesliga Salzburg
  Azərbaycan Premyer Liqası Qarabağ
  Pro League Brujas
  Vysshaya Liga BATE
  Premijer Liga Zrinjski
  A PFG Ludogorets
  I Division APOEL
  Prva HNL Dinamo Zagreb
  Superligaen Copenhague
  Premier League Celtic
  Super Liga Trenčín
  Prva SNL Olimpija
  Primera División Real Madrid
  Meistriliiga Infonet
  Veikkausliiga Mariehamn
  Ligue 1 Monaco
  Uwch Gynghrair Cymru The New Saints
  Umaglesi Liga Dinamo Tiflis
  Premier League Lincoln Red Imps
  Superleague Olympiacos
  Eredivisie Feyenoord Rotterdam
  Nemzeti Bajnokság I Ferencvárosi
  Premier League Leicester City
  Príomhroinn Sraith Dundalk
  NIFL Premiership Crusaders
  Effodeildin Víkingur
  Úrvalsdeild Karla Hafnarfjörður
  Ligat ha'Al Hapoel Be'er Sheva
  Serie A Juventus
  Premier Liga Astana
  Superliga e Futbollit të Kosovës Feronikeli
  Virslīga Spartaks
  A Lyga Žalgiris
  Division Nationale F91 Dudelange
  Prva Liga Vardar
  Il-Kampjonat Valleta
  Divizia Națională Sheriff Tiraspol
  Prva crnogorska liga Mladost
  Eliteserien Rosenborg
  Ekstraklasa Legia
  Primeira Liga Benfica
  Gambrinus liga Viktoria
  Liga I Astra
  Prem'ier Liga CSKA Moscú
  Campionato Tre Penne
  Superliga Estrella Roja
  Allsvenskan Malmö
  Super League Basel
  Süper Lig Beşiktaş
  Pryem'er-Liga Dinamo de Kiev

Certamina societatumRecensere

Praeclarissimum certamen UEFA inter societates pedilusorias Liga Victorum UEFA est quo optimae societates cuiusque nationis quotannis ludunt. Certamen id a Poculo Europaeo Victricum Societatum (ab 1955 ad 1992 luso) constitutum est anno 1992. Etiam Ligam Europaeam UEFA quotannis disponit qua turmae bonae sed minores certant et quae a Poculo UEFA (ab 1971 ad 2009 luso) constituta est anno 2009. Superpoculum UEFA est certamen quo turma victrix Ligae Victorum contra turmam victricem Ligae Europaeae illius anni ludit. Ab anno 1960 ad 1999, UEFA Poculum Victorum Poculi etiam quotannis disposuit qua turmae victrices poculorum nationalium inter se certabant, sed nunc illae in Liga Europaea ludunt. Etiam Liga Victricum UEFA quotannis inter societates pedilusorias feminarum ab anno 2001 luditur, quamquam ad annum 2009 Poculum Feminarum UEFA appellabatur.

Nexus interni

Nexus externiRecensere

Praesides UEFA
Ebbe Schwartz 1954 • Gustavus Wiederkehr 1962 • Alexander Barcs 1972 • Artemius Franchi 1973 • Iacobus Georges 1983 • Leonardus Johansson 1990 • Michael Platini 2007 • Angelus Maria Villar 2015
Secretarii generales UEFA
Henricus Delaunay 1954 • Petrus Delaunay 1954 • Iohannes Bangerter 1960 • Gerhard Aigner 1989 • Lars-Christer Olsson 2003 • Ioannes Infantino 2007 • David Taylor 2007 • Ioannes Infantino 2009 • Theodorus Theodorides 2016