Tulipomania
Tulipomania fuit, secundum opinionem late diffusam, bulla oeconomica, quae apud Nederlandos ex tulipae bulborum mercatura orta annis 1630 tumebat, donec anno 1637 rupta est. Tulipomania fuisse putatur omnium prima — nec profecto ultima — bulla oeconomica ex futuri lucri exspectationibus nata. De rebus, quae annis 1630 in tuliparum mercatura evenerunt, multa scripta multaque narrata sunt, quae quidem non semper fidem faciunt. Tulipomania hodie per translationem quamlibet bullam oeconomicam significat, in qua pretium mercandi magnopere pretium fundamentale superat.
De tulipomania iudicanda
recensereTulipomania in aetatem auream Hollandiae incidit, quae coepit, cum provinciae septentrionales ab imperio Hispanico anno 1581 liberatae sunt. Lucra magna a companio Nederlandico Indiarum Orientalium facta opes provinciarum septentrionalium magnopere auxerunt. Praesertim mercatores fortunis locupletati sunt. Eisdem temporibus etiam tulipa ex montibus Tiansanensibus oriunda gratiam iniit hominum nuper ditatorum, qui hortos praediorum suorum hoc instrumento luxuriae ornabant. Causa gratiae erat non solum, quod tulipae in caelo Nederlandico quam optime florebant sed etiam mira colorum in petalis varietas, cuius causa, ut nunc novimus, virus musivum bulborum erat.
De narratione classica
recensereBulla oeconomica est auctus pretii sua vi saginatus, qui ex mutato valore mercis nullo modo intellegi potest. Pretii auctus auctum pretii sequitur. Deinde pretii auctum non iam procedere posse aliquo loco manifestum fiet. Itaque incitabuntur venditiones, prout corroboratur praesensio bullae ruptae.
Etiam hodie intellectus vulgaris tulipomaniae positus est in libro, quem Carolus Mackay de vulgi credulitate conscripsit narratiunculas dehortatorias secutus annis 1630 ortas.[1] Mackay, quippe qui mores docere vellet, cum utilia tum etiam incerta fideque parum digna protulit. Cum tulipam gratiam totius nationis inisse dixit, certe magnitudinem rei exaggeravit, nam Anne Goldgar, quae actis ad tulipae bulborum mercaturam pertinentibus summa diligentia inspectis narrationem tulipomaniae ex anecdotis dehortatoriis aliisque nugis purgavit, multo angustioribus finibus bullam oeconomicam circumscribit. Dicit enim numerum hominum furore illo impulsorum opinione minorem fuisse.[2] In narratione Mackayana unus bulbus (promissivus) vel centies singulis diebus ex uno possessore ad alium migrare potuit, donec mense Februario anni 1637 mercatus tulipae pessum datus est, et vasta hominum multitudo fortunam suam amisit. Itaque tulipomania exemplum editum est, ne quis spe lucrationis periculum pecuniarium faceret. Sed ex tulipomania, ut a Goldgar demonstratum est, magis sociale quam oeconomicum apparere videtur discrimen, quod ordinem publicum et dignitatem privatam perturbaret.
De aestimationibus oeconomicis
recensereInde ab annis 1980 libri oeconomici editi sunt, qui narrationem moralisticam in quaestionem vocat. Cum enim satis multi eodem modo agunt, actuum factus erit acervus, ex quo ultro nascetur dilectarum mercium egestas, auctus pretiorum ac bulla oeconomica. Quae eventorum consequentia saepe repetita est temporum cursu.
Constat maniam perturbationem psychopathologicam esse. Itaque qui de tulipomania loquitur, significat homines, qui tulipae bulbos caro emerent, insane atque irrationaliter egisse. Sed rationalitati complures sunt vultus. Quaelibet actio, si aliquo modo intellegi potest, rationalis est, etiamsi finem propositum non impetret. Hoc etiam animadvertendum est, bulbos tulipae tunc instrumenta luxuriae fuisse. Eiusmodi mercium pretia constituta sunt non solum ex vero usu, sed etiam, quippe cum nobilitatis insignia essent, ex sorte sociali, quam possessoribus suis conferrent. In eo, quod maniae speciem habet, ratio tandem latere potest. Ut presse dicamus: si quis rem quampiam credat cras carius constare quam hodie, quin hodie emat, si umquam empturus est? Et de hoc quidem hic agi videtur. Pretiositas bulborum nec sumptibus producendi nec utilitati necopinatae adscribi potuit. Quae cum ita essent, fuerunt qui — sicut Mackay — tulipomaniam existimarent ex irrationalitate mercatus pecuniarii natam esse. Hodie quidem sunt homines historiae oeconomicae periti, qui rem aliter explanare volunt.
Peter Garber maniam adscribit fatalismo Amstelodamensium peste periclitatorum: cum enim intellegerent unumquemque diem extremum esse posse, omnem diem tamquam ultimum carpere volebant. Praeterea, cum alea ludere illicitum esset, promisso stare non erat necesse. Emptor, si in mercatu male gesserit, simpliciter numerationem defugere potuit. Ad summam Garber emptores rationaliter egisse putat, nec "maniam" istam diutinam fuisse neque omnes tetigisse.
Etiam Earl Thompson negat "maniam" istam, quamquam rem aliter explanat. Dicit enim eis, qui pactum ad diem praestitutam conventum fecissent, ut postea die dicta tulipas emerent, exeunte anno 1636 non iam necesse fuisse pacto stare, dummodo multam parvam solverent; quo factum esse, ut emendarum tuliparum optionum pretia valde augescerent.[3]
Notae
recensereBibliographia
recensere- Dash, Mike. 1999. Tulipomania. The Story of the World's Most Coveted Flower & the Extraordinary Passions It Aroused. London: Gollancz.
- Day, C. 2004. Is There a Tulip in Your Future? Ruminations on Tulip Mania and the Innovative Dutch Futures Markets. Journal des Economistes et des Etudes Humaines 14: 151-170.
- Fisher, Kenneth L. & Statman, Meir. 2002. Blowing Bubbles. Journal of Psychology and Financial Markets 3: 53-65.
- Garber, Peter M. 1989. Tulipmania. Journal of Political Economy 97: 535-560.
- Garber, Peter M. 2000. Famous First Bubbles: The Fundamentals of Early Manias. Cambridge: MIT Press.
- Goldgar, Anne. 2007. Tulipmania: money, honor, and knowledge in the Dutch golden age. Chicago: University of Chicago Press.
- Mackay, Charles. 1841. Memoirs of Extraordinary Popular Delusions and the Madness of Crowds. London: Richard Bentley.
- Thompson, Earl A. 2007. The tulipmania: Fact or artifact? Public Choice 130: 99-114.