Troodon
Classis : Reptilia
Subclassis : Diapsida
Infraclassis : Archosauromorpha
Superordo : Dinosauria
Ordo : Avetheropoda
Infraordo : Deinonychosauria
Familia : Troodontidae
Troodon est genus dinosaurorum familiae Troodontidarum, cui est species Troodon formosus. Erat dinosaurus parvus avis similis, aevi Cretacei superioris. Anno 1854 iam inventus est in Alberta ab Statunitensi palaeontologo Iosepho Leidy. Saepe existimatur eum ingeniosissimum dinosaurorum fuisse.
Nomen
recensereNomen Troodontis, e lingua Graeca formatum, significat “laedens dens”, ob cultratos dentes animalis; tamen nomen speciei, formosus, Latinum est[1].
Olim Stenonychosaurus inequalis sive Pectinodon bakkeri seu Polyodontosaurus grandis nominabatur[2].
Descriptio
recensereTroodon quadraginta quinque chiliogrammata et duos metros fuit; magnos oculos magnumque cerebrum habuit. Nidis Troodontium in Montana inventis, scientifici putant eos in gregiculis vixisse, progeniem fortasse curando.[1].
Loca
recensereFossilia Troodontium in parte mundi Cretacei superioris, qua Asiamerica nominatur, inventa sunt: in Canada (Alberta), Foederatis Civitatibus Americae Septentrionalis (Montana, Alasca, Vyomina, Dacota Septentrionale), Usbekistania et Foederatione Russica (provincia Amur, Čukotka, Provincia Autonoma Iudaica)[2].
Notae
recensere- ↑ 1.0 1.1 “Troodon formosus” apud Natural History Notebooks (Anglice) sive Carnets d’histoire naturelle (Francogallice), ab Canadensi Museo Naturae. Die 17 Februarii anno 2013 inspectum.
- ↑ 2.0 2.1 Troodon in The Paleobiology Database. Die 17 Februarii anno 2013 inspectum (Anglice).
Nexus interni
Vide "Troodon" apud Vicispecies. |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Troodontem spectant. |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Troodontes spectant. |
Vicimedia Communia plura habent quae ad fossilia Troodontium spectant (Fossil Troodon, Troodon). |