Toranus (Burgus Collis Fegati)

vicus Italiae
(Redirectum de Toranum (Burgus Rosarum))

Toranus[1] (Turanu secundum dialectum localem) est vicus circiter 700 incolarum in municipio Burgi Collis Fegati, in provincia Reatina, in Latio, apud fines inter Cicolanum(it) et Marsicam(it)(d) situs; 725 metris super maris aequorem iacet, ad pedes Montium Ducissae(it) et Montis Velini(it).

Wikidata Toranus (Burgus Collis Fegati)
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Italia
Locus: 42°9′11″N 13°15′27″E
Zona horaria: UTC+1, UTC+2

Gestio

Procuratio superior: Burgus Collis Fegati
Turris Torani

Geographia

recensere
 
Toranus ab aëroplano visus.

Toranus bene conspicitur e viis autocineticis A24 et A25. Locus in duas partes, “Forum” et “Villa” vocatas, geographice dividitur, colle separatas super quo turris stat et ubi olim erat vetus vicus, quem terrae motus anni 1915 diruit.

Historia

recensere

Toranus nomen suum ab antiqua urbe Thorae(it) sumit, celebri ob famosum templum in honorem Martis erectum. Aetate praeromana, Thora fuit una ex praecipuis urbibus Aequorum(en)(d), quae a Roma post plus quam saeculum et dimidium assiduorum bellorum absorpta est. Saeculo tertio post Christum natum, Thora facta est urbs florentissima.

Primae notitiae de Torano aevo medio ad initia saeculi duodecimi pertinent, cum quidam Annolinus, filius defuncti Oderisii, mense Septembris anni 1113, suam partem condominii castrensis, quae tertiae parti congruebat, episcopo Reatino Beneincasae cederet.[2]

Terrae motus Marsicae anni 1915(en)(d) vicum fere ad solum aequavit; vetus oppidulum, in colle ubi turris stat situm, derelinquendum et inferius reconstruendum fuit.

In vīci recenti historia duo gravia infortunia in ambitu localis productionis pyrobolorum notanda sunt, quae anno 1983 ad mortem sex hominum[3] et anno 2023 ad mortem trium hominum[4] duxerunt.

Pinacotheca

recensere

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Toranum spectant.