Topothesia (a Graeco τοποθεσία 'descriptio loci'[1]) est "fictus secundum poeticam licentiam locus."[2] Cicero esse videtur, qui primus topothesiam mutuatus est Graecisque litteris in epistulis Attico amico missis scripsit. Apud eum topothesia simpliciter descriptionem structuralem aedificii aut portus significat.[3] Sed iam apud Servium de ficta descriptione agitur.[4] Topothesia re vera locum significat intra textum positum ubi tenor narrationis rite interrumpitur formula introductionis,[5] sicut est locus illa apud Ovidium:[6]

  • Met. 8.788-789: "est locus extremis Scythiae glacialis in oris, / triste solum, sterilis, sine fruge, sine arbore tellus"
  • Met. 15.332-333: "est locus Arcadiae, Pheneon dixere priores, / ambiguis suspectus aquis, quas nocte timeto"
  • Her. 16.53-56: "est locus in mediis nemorosae vallibus Idae / devius et piceis ilicibusque frequens, / qui nec ovis placidae nec amantis saxa capellae / nec patulo tardae carpitur ore bovis. "

Sunt qui topothesiam genus enargiae (Graece: ἐνάργεια 'inlustratio, evidentia') esse putent,[7] qua narratio ornetur, ut vivida et vegeta fiat.[8]

Notae recensere

  1. Diodorus Siculus Bibl.Hist. 1.42.
  2. Servius in commentariis in Vergilii Aeneidos libros 1.159.1.
  3. Cic. Att. 1.13.5 "τοποθεσίαν quam postulas Miseni et Puteolorum includam orationi meae." Cf. Att. 1.16.17-
  4. Serv. in Aen. 1.159 "Est in secessu topothesia est, id est fictus secundum poeticam licentiam locus. ne autem videatur penitus a veritate discedere, Hispaniensis Carthaginis portum descripsit. ceterum hunc locum in Africa nusquam esse constat, nec incongrue propter nominis similitudinem posuit. nam topographia est rei verae descriptio."
  5. Hinds 2002.
  6. Anderson 1996a: 250; 1996b: 407, 441.
  7. Zimmermann 2005: 196, 321.
  8. Quint. Inst. 6.2.32; 8.3.61.

Bibliographia recensere

  • Anderson, William S. (1996a) Metamorphoses, Books 1-5. University of Oklahoma Press.
  • Anderson, William S. (1996b) Metamorphoses, Books 6-10. University of Oklahoma Press
  • Hinds, Stephen (2002) Landscape with figures: aesthetics of place in the Metamorphoses and its tradition. The Cambridge Companion to Ovid, ed. Philip R. Hardie, 122-149. Cambridge University Press.
  • Zimmerman, Brett (2005) Edgar Allan Poe: Rhetoric and Style. McGill-Queen's University Press.