Tofus calcareus, rarum saxi calciti genus geologicum, est asperum crassumque calcii carbonatis sedimentum, quod a praecipitatione chemica ex aqua calcium immoderate liquefactum continenti formatur. Tofus calcarius cum saxo vulcanico tofo cinereo appellato non confundendus est.

Turres ex tofo calcario in Lacu Mono in California natae.
Fastigia Trona, turres ex tofo calcario in California natae.

Tofi calcarei sedimentum septem praecipitationis modis fit:

  1. Praecipitatio ab actione undarum contra litus; (haec tofi forma est litora lacuum exstinctorum agnoscendi utilissima (exempli gratia, in regione Lacu Lahontan)
  2. Praecipitatio aquae "supersaturatae" quae in aquas frigidiores ex fontibus calidis introit
  3. Praecipitatio sedimentorum in lacus alveo quae ab exorientibus aquis calidis calefacta sunt
  4. Praecipitatio ex aquis calcium ferentibus in lacu alkalino immoderatorum carbonatium pleno
  5. Praecipitatio per lacu arescens
  6. Praecipitatio ab algis facta
  7. Praecipitatio in fontibus aquas frigidas ferentibus (exempli gratia, in radicibus Montium Saxosorum prope Hinton in Alberta)

Sunt prominentes inclutaeque tofi calcarei turres in Lacu Mono et apud Fastigia Trona in California. Tofus calcarius etiam est in Armenia longe lateque diffusus.

Nexus interni

Nexus externi

recensere
 
Terra

Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!