Titus Clodius Eprius Marcellus
Titus Clodius Eprius Marcellus (nescimus, quando natus sit, mortuus est anno 79) senator Romanus fuit. Patria eius Capua, humili loco natus est. Homo novus Claudio in senatum adlectus est. Anno 48 praetor erat. Tum legioni praepositus erat, deinde annis 53 ad usque 56 legatus Augusti pro praetore Lyciae et Pamphyliae fuit. Nerone imperatore regnante proconsul Cyprum administravit, quae provincia ei monumentum in Capua positum dedicavit. Anno 62 consul suffectus creatus est et tum orator callidus et delator multos senatores accusavit, inter alios et anno 66 Publium Clodium Thraseam Paetum et idcirco maximum praemium a Nerone accepit. Nerone mortuo Gaius Helvidius Priscus eum accusavit, sed frustra. Vespasianus imperator eum e conspectu senatorum dimovit et annis 70 ad usque 73 in Asiam proconsul misit. Anno 74 consul suffectus II fuit. Sed anno 79 particeps coniurationis fuisse dicitur[1]. In senatu accusatus est, sed sua manu mortem quaesivit[2].
Notae
recensere- ↑ Cassius Dio, LXV 16,3
- ↑ Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 4, c. 30