Tincturae heraldicae sunt colores qui insignia heraldica decorant.

Tincturae praecipuae

recensere

Praecipuae sunt septem tincturae: duo "metalla" et quinque "colores". Nomina vulgaria a lingua Francogallica antiqua deducuntur.

Metalla
aureus[1] or  
argenteus[2] argent  
Colores
azureus[3] azure  
rubeus[4] gules  
purpureus[5] purpure  
viridis[6] vert  
niger[7] sable  

Lingua Anglica nomine vert praesertim utitur; aliae autem linguae nomine sinople utuntur, quod olim colorem rubeum significabat (ex verbo Latino sinopis).

Gules fortasse a verbo Latino gulae deducitur. Sable significat sabellum seu zibellinam.

  1. In descriptionibus etiam croceus, flavus, galbinus, giallus, luteus inveniuntur (Michael Pastoureau, Blasonner en latin (XIIe-XVIe siècle), in: Les historiens et le Latin médiéval, 2001, pp. 293-305).
  2. Vel albus, candidus (v. ibidem).
  3. Vel azzurrus, blavus, caeruleus, cyaneus (v. ibidem).
  4. Vel coccineus, guleus, miniatus, puniceus, ruber (v. ibidem).
  5. Vel subniger (v. ibidem).
  6. Vel prasinus (v. ibidem).
  7. Vel furvus, pulleus (v. ibidem).


 
David's face

Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes!