Tiberius Iulius Celsus Polemaeanus

Tiberius Iulius Celsus Polemaeanus (natus circa annum 45, mortuus ante annum 120) senator Romanus equestri origine fuit. Patria eius Sardes in provincia Asia erat. Nomen patris Tiberius Iulius erat, uxorem Quintilliam duxit. Tribunus Legionis III Cyrenaicae anno 68/69 imperatori nuper electo Vespasiano se adiunxit, qui Celsum inter aedilicios ad senatum adlegit. Titus imperator eum anno 80 legatum Legionis IV Scythicae in Syria fecit. Tum anno 84/85 proconsul Bithyniam et Pontum provinciam administravit. Per annos 89 ad usque 91 legatus Ciliciae provinciae erat. Anno 92 consul suffectus creatus est. Postea - annis 93 - 95 curator aedium sacrarum et operum publicorum erat. Anno 106/107 denique proconsul Asiae provinciae fuit. Filius eius Tiberius Iulius Aquila Polemaeanus anno 110 consulatum suffectum administravit et bibliothecam claram Ephesi condidit, quam e nomine patris "Celsi" nominavit. Filia eius Iulia Quintillia Isaurica fuit, quae Tiberio Iulio Iuliano, consuli suffecto anni 129 nupsit.[1]

  1. John D. Grainger, Nerva and the crisis of Roman succession in AD 96 (Londinii 2003) pp. XVII, 81, 85, 138