Thomas Skujiņš (natus Toms Skujiņš Siguldae Latviae die 15 Iunii 1991) est professionalis birotarius Latvianus, qui hodie pro Trek–Segafredo UCI WorldTeam cursu viario certat.[1]

Thomas Skujiņš anno 2015.

Annis 2013 et 2015, Skujiņš praemium birotarii anni Foederationis Birotationis Latvianae accepit.[2] Anno 2016 in Circuitu Californiae stationem quintam vicit, Olympiisque aestivis interfuit. Anno 2017 in Circuitu Hispaniae certavit.[3] Anno 2018 tuniculam maculatam post stationem quintam in Circuitu Franciae cepit,[4] et praemium pugnacitatis post stationem quintam accepit. Die 10 Iulii 2019 idem praemium post eandem stationem in eodem circuitu accepit.

NotaeRecensere

Nexus externiRecensere