Aperire sectionem principem
Initium primae stationis Circuitus Californiae Urbe Nivata in parvo oppido Californiensi anno 2010 habitae.

Circuitus Californiae (Anglice Tour of California), rite Amgen Tour of California appellatus, est professionale birotationis certamen stationum in UCI World Tour et USA Cycling Professional Tour quotannis habitum, certamen dierum octo et solus summae virtutis World Tour eventus in Civitatibus Foederatis. Anno 2006 constitutum est. A 650 ad 700 milia passuum (a 1045 ad 1126 chiliometra) per Californiam, civitatem Americanam, transit.

Dux et victor classificationis generalis (per tempus) post quamque stationem et finem certaminis tuniculam flavam gerit, ut in Circuitu Franciae. Quae tunicula olim erat aurea, California Gold Rush commemorans, sed color anno 2009 in flavum mutatus est. Inter victores notabiles sunt Iulianus Alaphilippe (2016), Egan Bernal (2018), Christophorus Horner (2011), Petrus Sagan (2015), et Bradley Wiggins Eques (2014).

Sponsor certaminis est Amgen, societas Californiensis biotechnologiae dicata.

Nexus externiRecensere