Thesea navis,[1] est exemplar vetustum problematis quod ad rem in mutatione conservandam attinet: num identitatem conservaverit res, cui ne una quidem pars de corpore primitus composito reliqua sit, quaeritur. De paradoxo haecceitatis agi videtur. Plutarchus, dum gesta Thesei narrat, haec de nave eius refert:[2]

Triremis Graeca
Navigium, quo cum iuvenibus navigavit et salvus rediit, remorum triginta, usque ad Demetrii Phalerei aetatem Athenienses conservaverunt, veteri materiae sensim ablatae integram aliam sufficientes, itaque coagmentantes, ut etiam philosophis disputationis incremento atque ambiguitatis exemplo esset haec navis, quam alii eandem manere, alii non eandem, contendant.[3]
  • Τὸ δὲ πλοῖον ἐν ᾧ μετὰ τῶν ἠϊθέων ἔπλευσε καὶ πάλιν ἐσώθη, τὴν τριακόντορον, ἄχρι τῶν Δημητρίου τοῦ Φαληρέως χρόνων διεφύλαττον οἱ Ἀθηναῖοι, τὰ μὲν παλαιὰ τῶν ξύλων ὑφαιροῦντες, ἄλλα δὲ ἐμβάλλοντες ἰσχυρὰ καὶ συμπηγνύντες οὕτως ὥστε καὶ τοῖς φιλοσόφοις εἰς τὸν αὐξόμενον λόγον ἀμφιδοξούμενον παράδειγμα τὸ πλοῖον εἶναι, τῶν μὲν ὡς τὸ αὐτό, τῶν δὲ ὡς οὐ τὸ αὐτὸ διαμένοι λεγόντων.

Licet quodammodo de appellatione navis hic agatur, tamen non est infitiandum etiam graves quaestiones metaphysicas hic tractandas esse. Duo utique contextus rerum esse videntur, profectio et adventus, ac, num eadem in utroque contextu spectetur navis, quaeritur. Theseus, nisi in itinere paulatim tabulas reficiendas curasset, navem suam amisisset. Navem igitur mutata materia et constitutione in portum adpulit. Theseus ipse quoque in itinere mutatus idem erat ac proficiscens. Quin etiam navis, nam identitas non est in constitutione materiaria posita.[4] Multis post saeculis Thomas Hobbes philosophus Anglicus contortionem quandam attulit miratus: quid, si veteres conservatae essent tabulae, quibus deinde secunda navis recollecta esset! Utra navis recte et vere Thesea fuit?

Juxta sententiam secundam, duo corpora etiam simul existentia unum et idem numero essent; nam si navis, exempli causa, illa Thesei (de cujus, paulatim exemptis veteribus tabulis et in earum locum novis suppositis, continuo refectae differentia sophistae Athenienses olim disputarunt) eadem numero esset post mutatas omnes tabulas, quae fuerat ab initio. Et si aliquis veteres tabulas, prout eximebantur, conservasset, atque ex conservatis et eodem postea ordine compactis, navim denuo fabricasset, dubium non est quin haec eadem fuisset numero cum ea navi, quae fuit a principio; et habuissemus duas naves easdem numero; quod est absurdissimum.[5]

Quo in statu rerum duae fuissent Theseae naves: una recollecta ex tabulis quae a principio fuerunt, altera mutatis tabulis integris refecta. Utra igitur identitatem conservavit? Si tabulae pristinae reiectae coacervataeque essent, una tantum navis superstes fuisset — eam dicimus quae usque ad Demetrii Phalerei aetatem mansit. Etsi constitutio materiaria non iam eadem esset, tamen identitatem Theseae navis conservavit. Si enim tabula integra pro veteri substituta alia exstitisset navis, paucissimae res diutius puncto temporis durarent, sicut nos homines, nam variante constitutione moleculari quisque nostrum idem manere videtur. Nec maior quidem mutatio, sicut amissio pedis, identitatem hominis obscurabit.

Sed quid si respectum ad navem recollectam habemus? In una quidem interrogatione psychologica homines viginti navem refectam, et viginti quattuor navem veteribus recollectis tabulis positam veram esse putaverunt,[6] ex quo rem ambiguam esse apparet. Num de vero paradoxo hic agatur, dubium est. Nam post contortionem ab Hobbesio factam duas naves contemplari videmur. Itaque indiciis contrariis inretiti sumus. Si materiaria respicitur constitutio, apparet navem recollectam numero eandem esse atque illam navem, qua Theseus olim ex portu enavigasse dicitur. Non quidem haec est navis, quam itinere facto rursus in portum adpulit. Nam si illa nave vectus esset, fieri potuisset, ut una cum nave aquis submersus esset. Profecto navis illa recollecta nihil esset nisi monumentum quoddam ex quo causa refectae navis manifesta esset. Censuit enim Theseus reficiendam esse navem, ut eadem (respectu utilitatis) maneret. Ita identitatem relativam conservaverat.

  1. Apud poetas antiquos (Horatium et Propertium dicimus) Thesea carina reperitur, imago metonymica partem pro toto substituens.
  2. Plut. Theseus 23.1.
  3. Translatio Latina Theodori Doehner leviter mutata.
  4. Johnston 1992; Baker 1997.
  5. Thomas Hobbes, De corpore 11.7.
  6. Cakar & Hohenberger 2010.

Bibliographia

recensere
  • Adkins, Brent (2015) Deleuze and Guattari's A Thousand Plateaus: A Critical Introduction and Guide. Edinburgh University Press.
  • Baker, L. R. (1997) Why constitution is not identity. Journal of Philosophy´´ 94(12): 599-621.
  • Cakar, Tuna & Hohenberger, Annette (2010) The Ship of Theseus: Using Mathematical and Computational Models for Predicting Identity Judgments. Middle East Technical University, Ankara.
  • Clark, M. (2002) Paradoxes from A to Z. TJ International Ltd.
  • Deutsch, Harry & Garbacz, Pawel (2018) Relative Identity. Stanford Encyclopedia of Philosophy.
  • Gallois, André (2016) Identity over time. Stanford Encyclopedia of Philosophy.
  • Hall, D. G. (1998) Continuity and the persistence of objects: When the whole is greater than the sum of the parts. Cognitive Psychology 37: 28-59.
  • Johnston, M. (1992) Constitution is not identity. Mind 101(401): 89-105.
  • Lewis, David (1976) Survival and Identity. The Identities of Persons, ed. Amelie O. Rorty. University of California Press.
  • Rips, L. J.; Blok, S.; Newman, G. (2006) Tracing the identity of objects. Psychological Review 113: 1-30.
  • Rosenberg, Jay F. (1993) Philosophieren. Ein Handbuch für Anfänger. Klostermann Verlag.
  • Wiggins, D. (2001) Sameness and Substance Renewed. Cambridge University Press.