Therapon Belozerensis[1] (Russice Ферапонт Белозерский), natus Theodorus Poskočin Volokiae anno 1337, mortuus die 27 Maii anno 1426, est Ecclesiae Orthodoxae Russicae sanctus, monasteriorum monasterii Therapontis Belozerensis et Therapontis Lužecensis conditor et rector.

Wikidata Therapon Belozerensis
Res apud Vicidata repertae:
Therapon Belozerensis: imago
Therapon Belozerensis: imago
Nativitas: 1331; Volokia
Obitus: 1426; Mosaiscum
Patria: Q4299521

Memoria

venerabilis (feriae die 27 Maii)

Nobili genere natus, in monasterio Simoniano Moscuensi primo educatus est; postea Sergius Radonezensis magister Therapontis fuit. Pluribus annis ibidem peractis, in solitudinem se contulit cum Cyrillo Belozerensi et speluncam sibi ad lacum Album effodit. Mox propius ad hunc lacum accedens, sedem suam posuit, dein ecclesiam et monasterium fundavit, invisens Cyrillum frequenter eiusque consuetudine mirum in modum proficiens. Monasterium absolutum praeidiis ditavit Andreas, Mosaisci dux, ditionis vero Belozerensis dominus. A quo cum Mosaiscum esset accersitus Therapon, aliud coenobium ibidem fundaturus, fratribus valedixit, Martiniano in sui locum suffecto, novumque monasterium Lužecense, a fluvio Lužka ita nuncupatum, eduxit anno 1408; ubi et supremum diem obiit provecta senectute.

Anno 1547 canonizatus est. Memoria sancti Therapontis 27 Maii[2] et 27 Decembris[3] colitur.

  1. Ioannis Martinov Annus ecclesiasticus Graeco-Slavicus, Bruxellis 1863, p. 141. (Textus apud Google Books)
  2. Calendario Iuliano, scilicet 9 Iunii Gregoriano.
  3. Calendario Iuliano, scilicet 9 Ianuarii Gregoriano.

Nexus externi

recensere
  Lexica biographica:  • Большая российская энциклопедия •