Cyrillus Belozerensis[1] (Russice Кирилл Белозерский), natus Cosmas Moscuae anno 1337, mortuus anno 1427, est Ecclesiae Orthodoxae Russicae sanctus, monasterii Belozerensis conditor et rector.

Wikidata Cyrillus Belozerensis
Res apud Vicidata repertae:
Cyrillus Belozerensis: imago
Cyrillus Belozerensis: imago
Nativitas: 1337; Moscua
Obitus: 1427; Bielozera

Memoria

venerabilis (feriae die 9 Iunii)

Vita recensere

Piis et nobilibus parentibus natus litterarum studio et pietate a puero excelluit. Mortuis parentibus in monasterium Dormitionis Simonianum ad Theodorum, archimandritam eius et fundatorem abiit. A quo accepta tonsura cum nomine Cyrilli, seni Michaeli Smolenscensi Ecclesiae praefecto instituendus traditur. Tunc enituit vel maxime Cyrilli humilitas et oboedientia: non solum vilissima monasterii munera alacri animo obibat, sed etiam fatuus pro Christo fieri decrevit. Theodoro episcopo Rostoviae facto, archimandrita monasterii Simoniani factus erat, sed mox hoc munus reliquit et in cellam se inclusit. Ibi caelitus vocem Dei genetricis audivit, quae eum ad Album lacum proficisci iuberet. Cum Theraponte hos locos profectus, haud longe a lacu Albo attegiam sibi anno 1397 effodit. Primo solus in silva manebat (nam Therapon alio loco monasterium Therapontis dictum condidit), postea monachi ad eum congredebantur. Ordo monasterii Cyrilli severus erat. Epistolae Cyrilli ad filios Demetrii Tanaitici et praecepta aliquot nota sunt.

Cultus recensere

Anno 1547 canonizatus est. Memoria sancti Cyrilli 9 Iunii[2] colitur.

Notae recensere

  1. Ioannis Martinov Annus ecclesiasticus Graeco-Slavicus, Bruxellis 1863, p. 150. (Textus apud Google Books)
  2. Calendario Iuliano, scilicet 22 Iunii Gregoriano.

Nexus externi recensere

  • Vita Cyrilli (Russice)
  • Opera Cyrilli (Russice)