Theodorus Gaza, sive Gazes (Graece Θεόδωρος Γαζῆς; natus Thessalonicae circa annum 1410, mortuus Fani Sancti Ioannis ad Pirum circa annum 1475), fuit humanista Graecus, interpres Aristotelis, unus ex scriptoribus qui in Renascentia Palaeologana eruditionem Europae renovabant.

Theodorus Gaza a Christophano dell'Altissimo pictus

Sic Iohannes Iacobus Hofmannus vitam Theodori describit:

THEODORUS Gaza, Thessalonicensis, Constantinopoli a Turcis captâ, in Italiam pervenit, a Cardinale Bessarione insigniter adiutus, Latinam linguam ad unguem perdidicit, Aristotelis Histor. animalium vertit, cum Historia plantarum Theophrasti etc. In Graecam vero linguam transtulit Ciceron. de Senectute. Idem scripsit de Mensibus, de origine Turcarum etc. Alia quoque elaboravit, quae cum Sixto IV. obtuliset, nec magnifice satis esset donatus, in Tiberim abiecit, addens: sibi statius esse in Calabriae, ubi beneficium aliquod possidebat, deserto habitare, quam Romae vivere, ubi quo pinguiores asini, eo pertinacius optimum frumentum aversentur. Obiit A. C. 1478. Paul. Iov. in Elog. Doct. c. 26. Vossius, l. 4. de Hist. Graec. c. 19. Leo Allatius etc. Nic. Lloyd.[1]

Bibliographia

recensere
  • Kuhlmann, Peter. "Gaza, Theodorus". Der Neue Pauly Supplemente I Online - Band 6: Geschichte Der Altertumswissenschaften: Biographisches Lexikon, 1 Decembris 2015.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Theodorum Gazam spectant.
  Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Dizionario biografico degli Italiani • Treccani • • Teuchos